Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 252 > >|
158[Figure 58]
tum. Vt A B C D E F. In
hac forma duo conſideranda ſunt,
alterum eſt ex amplitudine baſis,
qua cuneus ad ſuſcipiendam ſuſti­
nendamque percußionem aptißi­
mus eſt: alterum eſt ex vertice acu­
to, qui ob id facile intrà corpora penetrans ſibi viam facit.
Vſus
eius eſt ad magnos arborum truncos diuidendum, quod fit magna
cum facilitate etiam à puero, beneficio ipſius cunei per rimulam primò
factam, qua parte acutior eſt, immiſsi & qua parte oppoſita latior
eſt à malleo percuſsi, quod à Milone licet athleta robuſtiſsimo per ſe
fieri non potuit.
Hic enim cum aliquando conspiceret adoleſcentem
cuneis immißis findentem arbores, fertur ſubriſiſſe & ſubmouiſſe.
Tum non alio vtens inſtrumento, quam ſuis manibus auſus eſt trun­
cum diducere.
Mox quicquid habebat roboris in primo impetu colli­
gens, diduxit hûc atque illûc partes, interim elapſis cuneis, quoniam
reliquam arboris partem diducere non poſſet, diù quidem obnixus eſt,
tandem victus educere non potuit: ſed ab arboris partibus in ſeſe cele­
riter coëuntibus comprehenſæ, primum quidem ipſæ contritæ ſunt,
mox & ipſi miſerandi exitij fuere cauſa, vt refert Galenus in lib. de
exhort. ad bonas artes.
Hic eſt de quo Iuuenalis,
Viribus ille
Confiſus perijt.
Cur à cuneo.] Antea vectis conſideratus eſt generaliter, dein­
de ſpecialiter: ſed ſimplex vt in remo, gubernaculo, malo, collope:
nunc etiam idem ſpecialiter conſideratur, ſed multiplex.
Et primum
quidem duplicatus, vt in cuneo.
Nam hic quod paruus exiſtens ma­
gnos arborum truncos penetrando diuidat, non aliunde habet quam
quia duplex eſt vectis, & à percuſsione motus.
Ex hoc enim quod ve­
ctis facile mouet.
Ex hoc quod eſt duo vectes, cum hi ex aduerſo ſibi
inuicem contrarij ſint, & mutuas operas ſibi tradant, magis & faci­
lius mouet.
Ex hoc quod à percuſsione, eaque celeri, quæ motus eſt, ma­
gis adhuc mouetur: ſicque à tribus ijs coniunctis effectus à cuneo ad­
mirandi prodeuntis habetur cauſa.
Notandum autem quod inter
cuneos, qui angulum ad verticem acutiorem habet facilius mouet, ac
ſcindit: quam qui obtuſiorem.
Mouetur enim cuneus anguli maioris

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index