Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

Page concordance

< >
Scan Original
191 9
192 10
193 11
194 12
195 13
196 14
197 15
198 16
199 17
200 18
201 19
202 20
203 21
204 22
205 23
206 24
207 25
208 26
209 27
210 28
211 29
212 30
213 31
214 32
215 33
216 34
217 35
218 36
219 37
220 38
< >
page |< < (143) of 347 > >|
167143 ſimul quadrata C H, H A, ſiue vnicum
quadratum A C, maius eſt duobus ſi-
mul quadratis G I, I D, ſiue vnico qua-
drato D G, hoc eſt linea A C maior
132[Figure 132] D G.
4. At in Ellipſi tertiæ figuræ cum licet
A H excedens ſemper D I, non tamen
ſit C H, vel æqualis, vel maior G I, ſed
omnino minor (eſt enim L H ad H C,
itemque L I, ad I G, vt 113. Co-
roll. 90. h.
ad rectum, ideoque L H ad H C, eſt vt
L I ad I G, ſed permutando L H maior
eſt L I, ergo, &
H C maior I G) opor-
ruit hic aliam demonſtrationem inqui-
rere, quæ, tum Hyperbolæ, tum Elli-
pſi circa maiorem axim ſimul inſeruiet,
ſi concipiatur tertia figura vtriuſque
ſectionis ſpeciem exhibere.
Itaque, vel ordinata AH, quæ ex re-
motiori contactu à vertice B applicatur,
occurrit axi in puncto G, vel infra, vel
ſupra.
Si primum, vel ſecundum, patet
punctum C eò magis cadere infra G.
Si
tertium, hoc idem tamen demonſtrabi-
tur, videlicet punctum C cadere omnino
infra G.
Cum ſit enim G I maior G H
habebit L G ad G I minorem rationem
quàm L G ad GH, &
componendo L I ad
I G minorem item rationem quàm LH ad
HG, ſed vt L I ad I G, ita LH ad HC, vt
ſuperiùs oſtendimus, quare LH ad HC,
minorem habebit rationem quàm eadem
LH ad HG, vnde HC maior eſt HG, ſiue
punctum C cadit infra G;
quapropter in-
tercepta perpendicularis AC, ex A re-
motiori contactu à vertice B, occurrit axi
infra occurſum G interceptæ perpendi-
cularis DG, ex propiori contactu D.
5. Iam AC, & DG conueniunt ſimul ad partem axis BC, vt hic ad nume-
rum 1.
oſtenſum fuit, & eſt punctum C infra G, quare ſi ex G ducatur GN,
parallela ad C A ipſa ſectionis peripheriam ſecabit inter A, &
D, vt in N.
Si igitur concipiantur puncta A, N, iungi recta linea, ipſa cadet tota intra
ſectionem, &
producta, axi occurret extra ad partes B, & fiet triangulum,
in quo A C erit maior NG:
itaque ſi cum centro G, interuallo GD deſcriba-
tur circulus DO, cum ſit ſectioni ſemper inſcriptus, ipſæ ſecabit 2292. h. GN, vt in O, eritque NG maior GO, ſiue maior GD, quare eò magis A C
maior erit DG.
Quod erat primò demonſtrandum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index