Benedetti, Giovanni Battista de, Io. Baptistae Benedicti ... Diversarvm specvlationvm mathematicarum, et physicarum liber : quarum seriem sequens pagina indicabit ; [annotated and critiqued by Guidobaldo Del Monte]

Page concordance

< >
Scan Original
211 199
212 200
213 201
214 202
215 203
216 204
217 205
218 206
219 207
220 208
221 209
222 210
223 211
224 212
225 213
226 214
227 215
228 216
229 217
230 218
231 219
232 220
233 221
234 222
235 223
236 224
237 225
238 226
239 227
240 228
< >
page |< < (155) of 445 > >|
167155DE MECHAN.
Quòd Ariſtotelisratio in 6. quæſtione poſit a non ſit admittenda.
CAP. XIII.
VOlens Ariſtoteles rationem proponere, vnde fiat, vt nauis velocius moueatur
cum antennam altiorem quàm cum depræſſiorem habet, id ad vectis ratio-
nem refert, quod verum non eſt.
Huiuſmodi enim ratione nauis tardius potius, quàm
velocius ferri deberet, quia quantò altius eſt velum, vi venti impulſum, tantò magis
proram ipſius nauis in aquam demergit.
Sed huiuſmodi effectus à maiori potius
quantitate venti quam recipit, quàm ab alia aliqua cauſa oritur, quia ventus liberius
vehementiusque; in altiore parte, quàm in depræſſione vagatur & perflat.
Quòdrationes ab Ariſtotele de octaua quæstione confictæ
ſufficient es non ſint.
CAP. XIIII.
RAtiones etiam ab Ariſtotele propoſitæ pro indaganda octauæ quæſtionis ve-
ritate, in qua quærit vnde fiat, vt corpora rotundæ figuræ, ad voluendum ſint
faciliora reliquis, quarum reuolutionum corporum tres ſpecies aſſignat, quarum vna
eſt, vt rotarum curruum;
altera vt rotarum puteorum, aut trochlearum, quibus hauri-
tur aqua;
& tertia, vt paruorum vaſorum a figulis fabricatorum, ſufficientes non ſunt.
Incipiens autem à prima dico dubium non eſſe, quin tangente corpore aliquo ro
tundo aliquod planum mediante ſolo quodam puncto contingat, quemadmodum
probat Theodoſius in .3. lib. primi & Vitellio in .71. lib. primi, & ducendo per centrum
ſphæræ lineam vſque ad punctum contactus, ipſa erit perpendicularis plano contin-
genti ſphęram dictam, vt probat idem Thęodoſius in .4. lib. primi Alhazem in .25. quar-
ti, & Vitellio in .7. primi.
Verum etiam eſt omnem inclinationem ponderoſam huiuſ
modi corporis homogęnei totam hanc lineam æqualiter omni ex parte circundare;
cuius quidem rei exemplum in carta deſcribere poſſumus mediante figura circulari
hîc ſubſcripta .a.n.e.u. contigua lineæ rectæ .b.d. in puncto .a. vnde .e.o.a. perpendicu
laris erit ipſi .b.d. ex .17. lib. 3. Eucli. & tantum ponderis habebimus à parte .a.u.e. quan
tum ab ipſa .a.n.e.
Nuncigitur ſi imaginabimur ductum eſſe centrum verſus .u. per
lineam .o.u. parallelam ipſi .a.d. clarum nobis
erit, quod abſque; vlla difficultate aut reſiſtentia idem
225[Figure 225] ducemus, quia huiuſmodi centrum ab inferiori
parte ad ſuperiorem, nunquam mutabit ſitum
reſpectu diſtantiæ ſeu interualli, quę inter ipſum
lineamq́ue .a.d. intercedit, quod quidem centrum
in ſe colligittotum pondus figurę .a.n.e.u. & be
neficio lineæ .e.o.a. illud ipſum puncto .a. in li-
nea .b.a.d. committit, productum .a. nil refert,
vt magis, aut minus verſus ipſum .d. aut verſus
b. dirigatur;
ita vt cum non oporteat vt huius figuræ
pondus, vna vice, magis eleuetur, quàm alia, ſed
ſemper ęqualiter ſuper lineam .b.a.d. quieſcat.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index