Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1ductus magno rei miraculo. Sed qui noſtra
ætate
illos viderunt, hæc addunt: Corpus
eius
viride fermè eſt cum ſplendore quo­
dam
, maculis ex albo cæruleóque diſtinctis.
Sub ventre tamen dilutior eſt color viridis,
& maculæ ipſæ vbicunque ſunt, clauorum
formam
quaſi referunt, cùm rotundæ pau­
liſper
prominere videantur.
Aſpectus eius
admodum
alacris eſt, ac lætus, quòd oculi
illius
virides, & ex candido luteóque miſti
multam
lucem contineant, ideóque hilarior
videtur
.
Sed cùm ſuprà viridem colorem,
aut
album, vel cæruleum ponitur, colos
ſimilis
iam natiuus viget, & magis efflo­
reſcit
, reliquis duobus non mutatis.
Sed
quiſque
ſuis in partibus ſeruatur.
At cùm
ſuper
nigrum ponitur colorem, pars viridis
mirum
in modum obſcuratur & hebeſcit,
maculæque
mutantur.
Idem etiam ei abſ­
que
coloribus contingit: vexatus enim aut
detentus
vi, maculas in nigrum commutat,
& viridis color obſcuratur.
Idem lætus &
alacris
ſpontè colores natiuos ingeminat &
accendit
: adeò vt non obſcurum ſit hanc co­
lorum
mutationem illi contingere ob animi
affectus
.
Conuerſus ad ſolem, illius radios
hianti
ore excipit, & aërem deuorat.
Nam
ſenſim
primò turget collum, inde partes re­
liquæ
, donec aëre ad ventris imum deſcen­
dente
pars etiam illa intumeat.
Naſcitur in
Soquotra
inſula orientalis Indiæ.
Cæterùm
quòd
aërem deuoret, Ariſtoteles in verbis
ſuprà
ſcriptis teſtatur, ſed quòd nullo alio
vtatur
nutrimento, non dixit.
At igitur
verum
non eſt, aut hoc non nouit.
Quidam
conſtanter
affirmant veſci cibo, non aëre,
quòd
egerat.
Dicet forſan quiſpiam: Quor­
ſum
quæ ab Ariſtotele ſcripta ſunt, tot
verbis
in hunc transferre librum?
At no­
ſtri
propoſiti eſt, cauſas rerum obſcuriſſi­
marum
reddere quare niſi tanti viri teſti­
monio
effectus fides corroboraretur, vana
eſſet
diſputatio.
Cur igitur hoc animal co­
lorem
mutet, & cur abſque cibo viuere
poſſit
, demonſtrandum eſt.
At non ſine ci­
bo
viuit, dices.
Non contendo: ſed diu vi­
uere
multa animalia abſque cibo, vt vrſo,
buffones
, ſerpentéſque, omnibus comper­
tum
eſt.
Videntur quoque cicadæ ſic viuere.
Quot igitur modis animal abſque cibo viue­
re
poſſit ſi edocuero, operæpretium facturum
me
arbitror.
Sed prius altera quæſtio diſſol­
uenda
erit.
Proponitur igitur hoc nobis,
cur
chamæleon colores ſuos mutet?
non
quidem
latet quenquam homines in ira fie­
ri
rubicundiores, & quaſi nigreſcere, in ti­
more
autem paleſcere, adeò vt quidam
mortuis
ſimiles eſſe videantur.
In verecun­
dia
autem totus ſanguis concutitur, it, re­
ditque
calor, & maximè in pueris, quod tuus
inquam
Poëta Mantuantus docuit pulchrè,
dicens
:
At ſi virgineum ſuffuderit ore ruborem.
Crocodilli
hiſtoria
.
Itaque vbi tenuis cutis ſit atque ſanguis
ipſe
facilè moueatur ſuffundi, diuerſum co­
lorem
neceſſe eſt: taliſque mutatio in prima
hominum
ætate videtur, & frequentior,
quò
humor tenuior extiterit.
Vbi igitur cu­
tis
tenuis ac perſpicua, & humor tenuis,
ibi
ſi affectus multum poſſint, nec adſint pi­
li
coloris mutationem fieri neceſſe eſt.
At
hæc
omnia in chamæleonte ſunt, cutis per­
ſpicua
, ac tenuis, humor tenuis, pili nulli, &
affectibus
magnis, vt timori ac triſtitiæ, ſub­
iicitur
: eſt enim animal pauci admodum ſan­
guinis
, & ob id natura timidum, & ea cauſa
etiam
ex lætitia in mœrorem facillimè tran­
ſit
.
Itaque nihil mirum ab affectibus cha­
mæleontem
immutari.
At dicet quiſpiam:
Non
ex affectibus ſolùm, ſed etiam ex colo­
ris
præſentia mutatur, atque in ſimilem co­
lori
præſenti.
Verùm (vt dictum eſt) non in
omnem
colorem mutatur, ſed ea tantùm ra­
tione
quæ dicta eſt.
Fingamus igitur adeſſe
album
colorem, dum illum videt pars ea quæ
alba
eſt accenditur, atque ſic colorem inge­
minat
.
Videmus enim in hominibus, ſi mu­
lierem
quam amant, mente conceperint, eri­
gitur
membrum virile, aliis omnibus parti­
bus
penitus immutatis.
Si rem formidolosam,
cor
ilicò palpitat, non pes, virile membrum.
Itaque idem contingit in chamæleonte: par­
tes
enim colori ſimiles humorem aqueum,
& clarum ad ſe trahunt, vnde omnes colores
illuſtrantur
.
Exemplum cape ab aurifabris:
carbunculis
, ſmaragdiſque ac ſapphiris ar­
genteas
ſupponunt bracteas, & tamen om­
nes
illuſtrantur, colorémque ſuum ſplendi­
diorem
reddunt gemmæ.
Accedit his omni­
bus
diuerſitas aſpectus lucis, quæ ob cutis
nitorem
fit, velut in columbæ collo: ex mo­
dica
enim conuerfione ſplendorem diuerſo
modo
excipit.
Plurimùm tamen ad hoc facit
aëris
copia qua turget: nam & in galli pauo­
rum
Indorum ingluuie (qui adeò cucullæ co­
lores
mutant in album, rubrum phœniceum,
aliis
etiam maculis intermicantibus) tantus
flatus
continetur vt inflata tympana eſſe di­
ceres
.
Ita hæc duo animalia & flatu turgent,
& magnis affectibus torquentur, & perſpi­
cuè
colores mutant.
Potior igitur cauſa in
qua
conueniunt, flatus ſcilicet contentus, at­
que
ex eo diſtentio quædam.
Sed cur abſque

cibo
viuat, alia quærenda ratio: nam (vt di­
xi
) cicadæ, auctore Ariſtotele, etiam abſque
cibo
viuunt.
Indicio etiam eſt quòd ore ca­
rent
, & diſſectæ: nihil in ventre habent.
Illudque magis mirum, quia totis diebus ple­
ræque
ex his ſtrepunt, & oua pariunt, & au­
gentur
, & cortice ſunt duro, & coëunt, quæ
omnia
ſunt opera alimenti.
Olim cicadæ an­
tequam
exurent corticem tettigometram,
ſuaues
cùm eſſent, edebantur, & ſimiliter
oua
illarum Ariſtotele teſte.
Cicada enim
primò
vermis eſt ex ouo natus, inde tettigo­
metra
, vltimò cortice exuto cicada, tuncque
durior
eſt.
Oua candida ſunt, & valde ſuauia
guſtu
.
Manifeſtum eſt igitur eas nutriri, &
abſque
cibo potúve.
Nam & temporibus
ſiccis
, & calidis regionibus, abſque pluuia vi­
gent
, & oliuam diligunt ob vmbræ paruita­
tem
.
Nutriuntur igitur è cœli rore: nam ex
rore
manna fit, qua populus Hebræus nutri­
tus
eſt in deſerto.
Et nunc etiam nutriri ho­
mines
manna perſpicuum eſt, quantò magis
tam
exili animali nutrimentum eſſe poterit?
Nutriuntur igitur è rore, vel etiam ex aëre
ipſo
: nam aër humidum quiddam corpulentum
ſemper
continet.
Indicio ſunt lapides è ſili­
cum
, vel marmorum genere, qui ſemper ma-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index