Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
< >
page |< < of 403 > >|
1ductus magno rei miraculo. Sed qui noſtra
ætate illos viderunt, hæc addunt: Corpus
eius viride fermè eſt cum ſplendore quo­
dam, maculis ex albo cæruleóque diſtinctis.
Sub ventre tamen dilutior eſt color viridis,
& maculæ ipſæ vbicunque ſunt, clauorum
formam quaſi referunt, cùm rotundæ pau­
liſper prominere videantur.
Aſpectus eius
admodum alacris eſt, ac lætus, quòd oculi
illius virides, & ex candido luteóque miſti
multam lucem contineant, ideóque hilarior
videtur.
Sed cùm ſuprà viridem colorem,
aut album, vel cæruleum ponitur, colos
ſimilis iam natiuus viget, & magis efflo­
reſcit, reliquis duobus non mutatis.
Sed
quiſque ſuis in partibus ſeruatur.
At cùm
ſuper nigrum ponitur colorem, pars viridis
mirum in modum obſcuratur & hebeſcit,
maculæque mutantur.
Idem etiam ei abſ­
que coloribus contingit: vexatus enim aut
detentus vi, maculas in nigrum commutat,
& viridis color obſcuratur.
Idem lætus &
alacris ſpontè colores natiuos ingeminat &
accendit: adeò vt non obſcurum ſit hanc co­
lorum mutationem illi contingere ob animi
affectus.
Conuerſus ad ſolem, illius radios
hianti ore excipit, & aërem deuorat.
Nam
ſenſim primò turget collum, inde partes re­
liquæ, donec aëre ad ventris imum deſcen­
dente pars etiam illa intumeat.
Naſcitur in
Soquotra inſula orientalis Indiæ.
Cæterùm
quòd aërem deuoret, Ariſtoteles in verbis
ſuprà ſcriptis teſtatur, ſed quòd nullo alio
vtatur nutrimento, non dixit.
At igitur
verum non eſt, aut hoc non nouit.
Quidam
conſtanter affirmant veſci cibo, non aëre,
quòd egerat.
Dicet forſan quiſpiam: Quor­
ſum quæ ab Ariſtotele ſcripta ſunt, tot
verbis in hunc transferre librum?
At no­
ſtri propoſiti eſt, cauſas rerum obſcuriſſi­
marum reddere quare niſi tanti viri teſti­
monio effectus fides corroboraretur, vana
eſſet diſputatio.
Cur igitur hoc animal co­
lorem mutet, & cur abſque cibo viuere
poſſit, demonſtrandum eſt.
At non ſine ci­
bo viuit, dices.
Non contendo: ſed diu vi­
uere multa animalia abſque cibo, vt vrſo,
buffones, ſerpentéſque, omnibus comper­
tum eſt.
Videntur quoque cicadæ ſic viuere.
Quot igitur modis animal abſque cibo viue­
re poſſit ſi edocuero, operæpretium facturum
me arbitror.
Sed prius altera quæſtio diſſol­
uenda erit.
Proponitur igitur hoc nobis,
cur chamæleon colores ſuos mutet?
non
quidem latet quenquam homines in ira fie­
ri rubicundiores, & quaſi nigreſcere, in ti­
more autem paleſcere, adeò vt quidam
mortuis ſimiles eſſe videantur.
In verecun­
dia autem totus ſanguis concutitur, it, re­
ditque calor, & maximè in pueris, quod tuus
inquam Poëta Mantuantus docuit pulchrè,
dicens:
At ſi virgineum ſuffuderit ore ruborem.
Crocodilli
hiſtoria.
Chamæleon.
Itaque vbi tenuis cutis ſit atque ſanguis
ipſe facilè moueatur ſuffundi, diuerſum co­
lorem neceſſe eſt: taliſque mutatio in prima
hominum ætate videtur, & eò frequentior,
quò humor tenuior extiterit.
Vbi igitur cu­
tis tenuis ac perſpicua, & humor tenuis,
ibi ſi affectus multum poſſint, nec adſint pi­
li coloris mutationem fieri neceſſe eſt.
At
hæc omnia in chamæleonte ſunt, cutis per­
ſpicua, ac tenuis, humor tenuis, pili nulli, &
affectibus magnis, vt timori ac triſtitiæ, ſub­
iicitur: eſt enim animal pauci admodum ſan­
guinis, & ob id natura timidum, & ea cauſa
etiam ex lætitia in mœrorem facillimè tran­
ſit.
Itaque nihil mirum ab affectibus cha­
mæleontem immutari.
At dicet quiſpiam:
Non ex affectibus ſolùm, ſed etiam ex colo­
ris præſentia mutatur, atque in ſimilem co­
lori præſenti.
Verùm (vt dictum eſt) non in
omnem colorem mutatur, ſed ea tantùm ra­
tione quæ dicta eſt.
Fingamus igitur adeſſe
album colorem, dum illum videt pars ea quæ
alba eſt accenditur, atque ſic colorem inge­
minat.
Videmus enim in hominibus, ſi mu­
lierem quam amant, mente conceperint, eri­
gitur membrum virile, aliis omnibus parti­
bus penitus immutatis.
Si rem formidolosam,
cor ilicò palpitat, non pes, virile membrum.
Itaque idem contingit in chamæleonte: par­
tes enim colori ſimiles humorem aqueum,
& clarum ad ſe trahunt, vnde omnes colores
illuſtrantur.
Exemplum cape ab aurifabris:
carbunculis, ſmaragdiſque ac ſapphiris ar­
genteas ſupponunt bracteas, & tamen om­
nes illuſtrantur, colorémque ſuum ſplendi­
diorem reddunt gemmæ.
Accedit his omni­
bus diuerſitas aſpectus lucis, quæ ob cutis
nitorem fit, velut in columbæ collo: ex mo­
dica enim conuerfione ſplendorem diuerſo
modo excipit.
Plurimùm tamen ad hoc facit
aëris copia qua turget: nam & in galli pauo­
rum Indorum ingluuie (qui adeò cucullæ co­
lores mutant in album, rubrum phœniceum,
aliis etiam maculis intermicantibus) tantus
flatus continetur vt inflata tympana eſſe di­
ceres.
Ita hæc duo animalia & flatu turgent,
& magnis affectibus torquentur, & perſpi­
cuè colores mutant.
Potior igitur cauſa in
qua conueniunt, flatus ſcilicet contentus, at­
que ex eo diſtentio quædam.
Sed cur abſque

cibo viuat, alia quærenda ratio: nam (vt di­
xi) cicadæ, auctore Ariſtotele, etiam abſque
cibo viuunt.
Indicio etiam eſt quòd ore ca­
rent, & diſſectæ: nihil in ventre habent.
Illudque magis mirum, quia totis diebus ple­
ræque ex his ſtrepunt, & oua pariunt, & au­
gentur, & cortice ſunt duro, & coëunt, quæ
omnia ſunt opera alimenti.
Olim cicadæ an­
tequam exurent corticem tettigometram,
ſuaues cùm eſſent, edebantur, & ſimiliter
oua illarum Ariſtotele teſte.
Cicada enim
primò vermis eſt ex ouo natus, inde tettigo­
metra, vltimò cortice exuto cicada, tuncque
durior eſt.
Oua candida ſunt, & valde ſuauia
guſtu.
Manifeſtum eſt igitur eas nutriri, &
abſque cibo potúve.
Nam & temporibus
ſiccis, & calidis regionibus, abſque pluuia vi­
gent, & oliuam diligunt ob vmbræ paruita­
tem.
Nutriuntur igitur è cœli rore: nam ex
rore manna fit, qua populus Hebræus nutri­
tus eſt in deſerto.
Et nunc etiam nutriri ho­
mines manna perſpicuum eſt, quantò magis
tam exili animali nutrimentum eſſe poterit?
Nutriuntur igitur è rore, vel etiam ex aëre
ipſo: nam aër humidum quiddam corpulentum
ſemper continet.
Indicio ſunt lapides è ſili­
cum, vel marmorum genere, qui ſemper ma-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index