Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1
Cùm dicis eodem tempore, hoc eſt primo, vnde quæſo
aſſumis?
Nam in Aſſumptione quidem non
37[Figure 37]
diſtinxeras vtrius velocitatis reſpectu idem,
aut æquale acciperes, & procliue fuit, vt
acciperes reſpectu duplæ, cui reſponderent
duo tempora, ſiue, vt expreſſi, aggregatum
temporum duorum, vnde & ſubſumendum
fuit.
Si primo tempore AD, ſpatium PM per­
curratur à velocitate ſubdupla, futurum vt toto
tempore AE (ſiue duobus temporibus, aut aggregato
duorum) percurratur spatium PN ſpatij PM duplum.
Quo caſu rursùs addo futurum, vt non modò du­
plum, ſed etiam quadruplum percurratur.
Sicque eodem tempore ab eodem mobili percurretur totum
spatium PN, & eius dimidium PM, quod eſt impoßibile,
niſi motus fieret in inſtanti.
Eodem, hoc eſt, primo, nullatenus ſequitur; eodem, id
eſt, aggregato duorum, ita vt totum ſpatium PN per­
curratur duobus, & dimidium PM illorum primo, ſe­
quitur quidem, ſed addendum, percurri inſuper alia
duo ſpatia: quæ duo aliis iuncta, motu, qui fiat ſuc­
ceſſiue, non in inſtanti, percurrantur.
Enimverò, vt Sub­
ſumptum tuo ſenſu probes, & te perinde, atque me,
mutatis ſo ùm terminis, ratiocinari planum facias, hiſ­
ce verbis proſequeris.
Nam, vt modo ratiocinandi tuo etiam vtar, ſumpto quo­
piam alio ſpatio RO, spatio PM æquali; concipiantur duo
mobilia, quorum vnum per PN eodem momento moueri in­
cipiat velocitate dupla, quo alterum per RO deſcendit velo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index