Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

Page concordance

< >
Scan Original
101 77
102 78
103 79
104 80
105 81
106 82
107 83
108 84
109 85
110 86
111 87
112 88
113 89
114 90
115 91
116 92
117 93
118 94
119 95
120 96
121 97
122 98
123 99
124 100
125 101
126 102
127 103
128 104
129 105
130 106
< >
page |< < (144) of 347 > >|
168144
6. IN quarta autem figura Ellipſis
circa minorem axim BR, in
133[Figure 133] qua prædictæ contingentibus
perpendiculares ipſi BR occur-
runt:
dico AC, quæ à remotiori
contactu educitur minorem eſſe
DG, quæ à propinquiori.
Nam
cum ſit DO ad DG, vt I L ad IG,
vel vt tranſuerſum latus ad 113. Co-
roll. 90. h.
ctum, vel vt HL ad HC, vel vt
AN ad AC, erit DO ad DG, vt
AN ad AC, &
permutando, vt
DO ad AN, ita DG ad AC, ſed
eſt DO maior AN, vt ſupra ad numerum 5.
oſtenſum eſt, ergo, & DG maior
erit ipſa AC.
Quod ſecundò oſtendere propoſitum fuit.
PROBL. XXXIV. PROP. XCIV.
Dato angulo rectilineo, ad punctum in eius latere datum MA-
XIMVM circulum inſcribere.
SIt datus angulus rectilineus ABC, & punctum in eius latere datum ſit A,
ad quod oporteat _MAXIMVM_ circulum inſcribere.
Bifariam ſecetur angulus à recta BD, & ex A ipſi AB perpendicularis eri-
gatur AE, occurrens BD in E;
& centro E, interuallo EA deſcribatur circu-
lus.
Dico hunc eſſe _MAXIMVM_ quæſitum.
Nam ſumpta BC ipſi BA æquali, iunctiſque AC, EC; cum latera AB,
BE, æqualia ſint lateribus CB, BE, &
anguli ad B æquales, erit EA æqualis
EC.
Inſuper ſunt BA, AE, ipſis BC, CE æqualia, vtrunque vtrique, & ba-
ſis BE communis, ergo angulus BAE angulo BCE æqualis, nempe rectus
quare circulus ex EA per C tranſibit, contigetque latera BA, BC, ſiue erit
angulo ABC inſcriptus.
Dico hunc eſſe _MAXIMVM_ quæſitum.
Nam ſi centra circulorum ad A pertinen-
134[Figure 134] tium, fuerint in portione perpendicularis
AE, inter A, &
E; ipſi, vt ſatis conſtat, erũt
quidem angulo inſcripti, cum circulo quo-
que inſcripti ſint;
ſed minores erunt circulo
ADC cum ſint minoris radij;
illi verò quo-
rum centra ſunt in producta AE, vt in F, ſunt
quidem maiores, ſed latus BC omnino ſecát:
quoniam ducta F G parallela ad E C, quæ
productæ A C occurrat in G, cum ſit AF ad
FG, vt AE ad EC, ſitque AE ipſi EC æqua-
lis, erit quoque AF æqualis FG:
quare cir-
culus ex FA tranſibit per punctum G, quod
eſt extra angulum;
ideoque in ſe remeans ſecabit omnino latus BC, quod
eſt infinitæ extenſionis.
Si verò centrum ſumatur extra prædicta

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index