Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 248 > >|
1ſuperficies AB, & centrum illius G, premitur punctum G, non tantùm
per HG perpendicularem, verùm etiam per infirmas contentas inter
59[Figure 59]
HG. AG, item inter GH, GB; nulla autem
eſt infra AB horizontàlem per quam punctum
G prematur, vt perſpicuum eſt, at verò punctum
A, versùs quod aqua effluere nititur, propria
gravitatione, non tantum premitur à perpendi­
culari IA & ab aliis contentis inter IA, MA,
item inter IA, AB, ſed etiam ab aliis infra MA
ductis, vt à PA. idem dico de puncto B, item­
que de aliis in totius marginis orbe diſpoſitis,
in quibus haud dubiè preſſio prævalet, vnde aquam in ſuperficiem con­
vexam intumeſcere neceſſe ſit.
Hinc quò major eſt vaſis ſuperficies mi­
nùs intumeſcit; quia ad tumorem æquè altum; plus aquæ, vi preſſionis
attollendum eſſet; ſic vt jam dixi, per canaliculum anguſtiorem altiùs aſ­
ſurgit aqua, per majorem ſeu laxiorem, minùs altè, eſt enim eadem pror­
sùs ratio.
Auguſtin. Vnum mihi venit in mentem; neſcio vtrùm tuo calculo
probaturus ſis, Antime; redeo ad primum ſchema & ſuperficiem AB,
(vid. Figuram in pag.161.) ſupremam ſcilicet, quam convexam eſſe ſuppo­
no; ſuperficiem verò ML, excurrente canaliculo vſque ad DE, conca­
vam; quo poſito, numquid dici poſſet, partes extremas A & B, quibus ma­
jor vis preſſionis imprimitur, quam centro V efficere vt partes extremæ
alterius baſis ML, altiùs aſſurgant; centrum verò minùs.
Vnde vt ex hac in­
æquali preſſionis vi baſis AB convexa evadit, ita & baſis ML concava.
Antim. Quàm acute paralogizas, Auguſtine, ſupponamus enim baſim
in HK majoris canalis, & in R minoris, vtraque cava perſpicitur; vnde,
ni fallor, ruit tua ratio; quare vis illa preſſionis inæqualis, quæ incum­
bit in ſuperficiem ſupremam AB, alium effectum præſtat, nimirum illum
quem dixi; attollit enim ſuperficiem AB ſupra libellam, eamque tornat
in convexam; ideò verò cava eſt ſuperficies HK; quia vis preſſionis in
O major eſt, quàm in H vel in K, quia ſub majore angulo incumbit.
Chryſocom. Hoc jam ſuprà dixeras, ſed ne quid diſſimulem, non mihi
ſtatim occurrit demonſtratio illa geometrica, quam appellaſti quidem,
non tamen expoſuiſti.
Antim. Ad prima elementa me reducis, Chryſocome, ſint latera va­
60[Figure 60]
ſis AE, BF; os verò AB; ſuperficies aquæ EF, cen­
trum C, ſint anguli ACB, AEB, dico ACB eſſe
majorem, ducatur enim circulus per 3. puncta ABC,
fecat BE in D ; ducatur AD, anguli ADB, ACB ſunt
æquales quia ſuſtinent eundem arcum AB, ſed ADB
eſt major prædicto AEB, cùm ſit exterior; igitur an­
gulus AEB eſt minor ACB; idem de quolibet alio
demonſtratur: ſed jam ad alia experimenta venia­
mus, Sit ampulla A, de quà ſupra; aquæ ſuperfi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index