Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1At pater omnipotens ira tum percitus acri
Magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
Deturbavit equis in terram; solque cadenti
Obvius, aeternam succepit lampada mundi
Disiectosque redegit equos iunxitque trementis;
Inde suum per iter recreavit cuncta gubernans:
Scilicet ut veteres Graium cecinere poetae.

Quod procul a vera nimis est ratione repulsum.

Ignis enim superare potest, ubi materiai
Ex infinito sunt corpora plura coorta;
Inde cadunt vires aliqua ratione revictae;
Aut pereunt res exustae torrentibus auris.

Humor item quondam coepit superare coortus,
Ut fama est, hominum multas quando obruit undis.

Inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
Ex infinito fuerat quaecumque coorta:
Constiterunt imbres, & flumina vim minuerunt.

Sed quibus ille modis conlectus materiai
Fundarit caelum, ac terram, pontique profunda,
Solis, lunai cursus; ex ordine ponam.

Nam certe neque consilio primordia rerum
Ordine se quaeque, atque sagaci mente locarunt:
Nec quos quaeque darent motus, pepigere profecto:
Sed quia multa modis multis primordia rerum
Ex infinito iam tempore percita plagis,
Ponderibusque suis consuerunt, concita ferri,
Omnimodisque coire, atque omnia pertentare,
Quaecumque inter se possent congressa creare;
Propterea fit, uti magnum volgata per aevom
Omnigenos coetus, & motus experiundo,
Tandem conveniant; ea quae convecta, repente
Magnarum rerum fiunt exordia saepe,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index