Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599
page |< < of 252 > >|
1per maius ſpatium, quam minoris, ſiquidem maioris anguli maior eſt
ſubtenſa, cum anguli ſunt æquicruri prop. 26. lib. 1.
A potentia verò
facilius eodem tempore mouetur aliquid per minus ſpatium: quam
per maius cum cætera paria ſunt.
An quia.] Prior cauſa eſt ad ſolutionem problematis, quæ hoc
ſyllogiſmo concludetur.
Duo vectes ſimul iuncti multum mouent, & magnas moles
diſtrahunt.
Cuneus eſt duo vectes, ijque ſibi inuicem contrarij: ſed
iuncti.
Cuneus igitur multum mouet, & magnas moles diſtrahet.
Syllogiſmi propoſitio confirmationem non habet: ſed hæc repeti po­
teſt ex vnius vectis potentia anteà confirmata, quæ in duobus igitur
iunctis maior erit.
Vterque verò habet.] Confirmatio eſt aſſumptionis.
Vbi eſt longitudo duplex, hypomochlia duo, & pondus, ibi ſunt
duo vectes.
In cuneo eſt vtrinque longitudo, labra rimæ quam ingredi­
tur cuneus, ſunt hypomochlia: truncus findendus eſt
pondus.
Eſt igitur cuneus duo vectes.
Præterea percuſſio.] Secunda eſt cauſa ad ſolutionem proble­
matis, quod cuneus adigatur non ſimplici pulſu: ſed percuſſu, qui ve­
hemens & celer eſt motus: iam motum autem mouendum vehemen­
tius mouet.
Percußio autem duobus fit modis, vel ex eo ipſo ſolo quod
percutit tanquam graui e loco ſuperiori deorſum incidente: at que hoc
quò grauius eſt, eò maior fit percußio: quin & quò longius diſtiterit
primum incidens, magis percutit.
Graue enim vnumquodque dum
mouetur grauitatis magis aſſumit motum: quam quieſcens: & adhuc
magis quo longius mouet.
quilibet enim aër addit ſuper motum iam
acquiſitum.
Inde caſus lapidis aut ictus ab altiore loco grauius per­
cutit: vel ex eo quidem quod percutit, ſed recto atque moto, ab aliqua
potentia percutiente, vt ſi per manubrium mallei, quod vna vel duæ
manus moueant.
Certum eſt quod quò grauior erit malleus, & quò
longius manubrium, eò maior fiet percuſsio, vt ex præcedentibus ſatis
patere poteſt, cum malleus tanquam pondus à centro, quod eſt in ma­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index