Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 316 > >|
1pria eſſe cenſentur: quæ elementorum formas, & naturas neceſſa
riò ſequuntur, & ex principiis primis intrinſecis at que imme
diatis ſpecierum, vt aquæ ex propriis fontibus manant: gra­
uitati, & leuitati elementorum motus, tum ab Ariſtotele,
tum ab aliis compluribus, quorum nomina ſupra retulimus,
tribuuntur, & formarum loco vſurpantur: quia elementorum
formæ propriis nominibus carent, vt in principio diximus: er­
go elementa à ſe per ſe mouentur ab eadem grauitate, & le­
uitate, à qua habent vt quieſcant: hæc est per ſe cauſa quie­
tis: ergo erit per ſe cauſa motus.
Confirmatur ex Auerroe libro quarto Phyſicorum com­
mentatione sexageſimanona.
Cauſa (ait Auerroes) quietis
in loco eſt cauſa motus ad locum, cum elementum est extra
proprium locum, ſed cauſa quietis in loco, est per ſe cauſa.
Ergo cauſa motus ad locum est per ſe cauſa: quieſcunt enim
merito grauitatis, & leuitatis, quas eſſe motus per ſe cauſas
eſt sæpe repetitum.
Ergo elementa à ſe per ſe ad proprium lo
cum mouebuntur.
Cofirmatur ex eodem Auerroe libro quinto de phyſico au
ditu commentatione sexageſimaquarta, dicente.
Quies eſt à
natura, id eſt à cauſa exiſtente in re, sed cauſa exiſtens in re,
quæ eſt natura, eſt per ſe cauſa: ergo elementa à ſe per ſe quie­
ſcunt: ergo à ſe per ſe mouentur.
Confirmatur ex libro ſecundo de cælo commentatione octua­
geſima, & nonageſimaſecunda, & centeſimaſecunda: vbi
Auerroes hæc ad verbum ſcripta reliquit.
Cauſa quietis ter­
ræ non est niſi eius differentia.
Ergo cauſa motus terræ non
erit niſi illius differentia; Sed differentia per ſe de eo cuius eſt
differentia dicetur.
Ergo cauſa motus terræ per ſe de terra di
cetur.
Ergo terra, & quod libet aliud elementum, quod à pro

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index