Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 403 > >|
1dent, & radij Solis. Igitur cùm calor tenuiſ­
ſimus fuerit, colligitur hic humor, qui aliàs
digeritur, collectus concoquitur, eſt enim
pinguis.
Indicio eſt dulcedo mannæ. Viue­
re autem cibo copioſius aſſumpto conuenit
& ſerpentibus ( vt dictum eſt ) & buffoni­
bus, & vrſis, & muribus auellaneis, atque
omnibus his animalibus, quæ hyeme cùm
lateant, nihil habent reconditum.
Duplici
igitur ratione animal abſque cibo, & potu
viuere ſemper poteſt: aut quia voracitatis
priſtinæ reliquias ſeruet, aut quia aëre qua­
licunque nos vtimur. nutriatur.
Atque hoc
perpetuum, illud verò ad tempus, vt dici ſolet.
Quandoque verò hæ cauſæ iunguntur, vt
quidam homines diu ſine cibo vixerint: de
his autem hiſtoria ſuo loco recitanda erit.
Quamobrem demiror quoſdam qui adeò
anxiè illud euertere conati ſunt, quod de
chamæleonte dictum eſt.
Nam etſi cha­
mæleon ſine cibo non viueret, viuere
tamen poſſet, quandoquidem cicadæ ſi­
militer viuunt.
At non viuit? Certè hæc,
vt iuriſconſulti dicunt, quæſtio facti eſt,
quæ non diſputat an fieri poſſit, ſed an ita
ſit: atque in hoc credendum forſan hiſto­
riæ eſt.
Animal abſ­
que cibo quo­
modo viuere
poſſit.
Cicadarum
hiſtoria.
Teſtudo.
His igitur demonſtratis, ſupereſt vt
oſtendamus teſtudinis miracula: namque
primùm hoc animal abſciſſo capite per diem
integram viuit, nec vllum aliud animal tan­
diu.
Idem execto etiam corde, vt etiam te­
ſtatur Ariſtotele, cùm tamen ſine ſanguine
ſit, diu tamen viuit.
Triplex genus earum:
terreſtre, quod in lucis: aquaticum, quod
in mari: & paluſtre, quod in paludibus naſ­
citur.
Marinæ pedum loco totidem habent
latas cartilagines: adeò natura pro vſu vni­
cuique membra apta fabricauit.
Creſcunt
in immenſum marinæ atque aliæ in regioni­
bus calidis, vt in Africa.
Humidum enim
pingue (vt declaratum eſt) in calidis regio­
nibus multum extenditur: vnde teſtudines,
piſces, ſerpentes, elephantes, omnia hæc in
immenſum angentur.
Oceanus Indiæ occi­
dentalis maximas mittit, adeò vt ſeni homi­
nes vnam vix deferre poſſint.
Harum vnam
vidi Patauij, quæ & ibi mortua eſt: ſed illa
ſcutum tantùm æquabat.
Vidiſſe quidam af­
firmant corticem ponderis librarum centum
& trium: tu modò cogita quanta tota eſſe
debuerit.
Adeò cortices magnos eſſe con­
ſtat, vt minoribus Indi pro ſcutis vtantur,
maioribus integant domos.
Olim apud Ro­
manos in pretio erant tegmina teſtudinum
Indicarum, quæ diſſecta in fruſta digerebant
in tabulas varij vſus, limbis ex ebore at­
que auro additis: quæ ars adhuc in vſum
reuocari poſſet.
Africanarum caro ſeptem
diebus continuis ſumpta cum pane, elephan­
tiaſim eius qui non plus ſeptem annis eo
morbo laborauerit, magno miraculo curare
creditur.
Cuius rei cauſa eſt, ſiccitas earum
carnium cum robore & temperamento hu­
midi tenuis ac bene pinguis.
Noſtrarum ve­
rò teſtudinum albumina igne cocta non
concreſcunt, quamobrem illa parum terrea
neceſſe eſt eſſe: quæcunque enim terrea ſunt,
vt lateres & gypſum, concreſcere manife­
ſtum eſt.
Vita earum creditur eſſe diutur­
na, ſed de hoc nihil certi afferre poſſum.
Illud veriſſimum eſt, huic animali prægran­
de eſſe iecur, & ſolam inter ouipara habe­
re veſicam.
Quamobrem quiſpiam meritò
dubitabit, cur tot miracula in his imperfe­
ctis animalibus ſint, tam pauca in plantis &
perfectis animalibus?
Cauſa duplex eſt: al­
tera, quòd primùm in his defectus mira­
culi loco ſunt: plura enim ex his monſtrifica,
vt declaratum eſt: reliqua, quòd hæc anima­
lia non in ſucco conueniunt vt perfecta, per­
fectorum enim omnium vnus eſt ſuccus, ſci­
licet ſanguis: at hæc ſingula ſuum habent
ſuccum, atque ideo ſingula etiam proprias
& peculiares vires, quæ cùm toti generi non
conueniunt, mirabiles videntur: ſemper
enim raritas admirationem parit.
Frequen­
tia facit, vt naturale videatur.
Adeò verò
videtur hos ſuos proprios partus dilexiſſe
natura, vt ſuauiſſimos è piſcium genere, ſine
ſemine, & ſine parente naſci voluerit, vt mu­
ſtelas de quibus dictum eſt, & anguillas.
Solum
hoc animal inter ſanguinea ex putredine
gignitur, cui nullus ſexus eſt, nec etiam ge­
nerationis initium: & diu viuit ſine aqua,
etiam ad quinos, vel ſex dies, quoniam par­
ua refrigeratione indiget, & tenui gaudet
aqua.
Aër autem ( vt dictum eſt ) aquæ te­
nuioris ſemper partem aliquam continet.
Generari creditur ex muſtellis, quas terræ
inteſtina vocant: & certè ſimilitudo magna
eſt inter eas, & coniectura euidens, quòd ne­
que origo alia anguillarum, nec finis alius

muſtelarum inuenitur.
Sed tamen muſtelas
bilibres ſæpe Lugduni comedimus atque
maiores: ſed non ex paruarum noſtrarum
Italicarum genere, noſtræ enim rotundio­
res ſunt, neque ad eam magnitudinem per­
ueniunt, neque in aqua, ſed limo degunt, ni­
grioréſque ſunt Gallicarum guſtus anguillis
ſuauitate inferior.
Commune eſt vtrique ge­
neri, oſſibus penitus carere: nam pro ſpina
nerueam membranam rotundam habent fu­
nis inſtar.
Anguilla.
Muſtelæ
piſces.
Multis ob raritatem in Italia meliores
magnæ muſtelæ videntur anguillis.
Rho­
danus fluuius & Ligeris verno tempore plu­
rimas afferunt.
Ita in omni genere natura
luſit, & ſumma infimis, & infima ſupre­
mis coæquauit: nam & in tam vili gene­
re mortuorum, reſurrectionis exemplum non
de eſt.
Etenim muſcas & apuas reuiuiſcere cre­
ditur.
De muſcis mirum, de apuis non valde ſo­

licitor: è putri enim fimo adeò facilè gene­
rantur, & colluuie multorum aliorum piſ­
cium, vt nihil mirum ſit, è ſeipſis putridis
integras alias generari.
Apud.
Multa ſunt in his mirabilia, ſed alia &
maiora ſuccedens ætas oſtendet: nobis ſatis
ſit attigiſſe præcipua, totámque hiſtoriam
per capita, cauſas connectens, vt ex his
ad reliqua quæ hîc præmittuntur, quæ ſi
ſpeciatim enumerare voluero, infinita fu­
tura ſunt, tranſire liceat: ſciréque quid
verum ſit, quid abſurdum, quidve eſſe
poſſit, & quid non, fabulam ab hiſtoria
diſcernere, quod præſentis proprium inſti­
tuti eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index