Archimedes, Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

Table of contents

< >
< >
page |< < of 213 > >|
168FED. COMMANDINI ſunt uertice, eandem proportionem habent, quam ipſarũ
baſes.
eadem ratione pyramis a c l k pyramidi b c l k: & py
ramis a d l k ipſi b d l k pyramidi æqualis erit.
Itaque ſi a py
ramide a c l d auferantur pyramides a clk, a d l k:
& à pyra
mide b c l d auferãtur pyramides b c l k, d b l K:
quæ relin-
quuntur erunt æqualia.
æqualis igitur eſt pyramis a c d k
pyramidi b c d _K_.
Rurſus ſi per lineas a d, d e ducatur pla-
num quod pyramidem ſecet:
ſitq; eius & baſis communis
ſectio a e m:
ſimiliter oſtendetur pyramis a b d K æqualis
pyramidi a c d K.
ducto denique alio piano per lineas c a,
a f:
ut eius, & trianguli c d b communis ſectio ſit c fn, py-
ramis a b c k pyramidi a c d K æqualis demonſtrabitur.

ergo tres pyramides b c d _k_, a b d k, a b c k uni, &
eidem py
ramidia c d k ſint æquales, omnes inter ſe ſe æquales erũt.
Sed ut pyramis a b c d ad pyramidem a b c k, ita d e axis ad
axem k e, ex uigeſima propoſitione huius:
ſunt enim hæ
pyramides in eadem baſi, &
axes cum baſibus æquales con
tinent angulos, quòd in eadem recta linea conſtituantur.

quare diuidendo, ut tres pyramides a c d k, b c d _K_, a b d _K_
ad pyramidem a b c _K_, ita d _k_ ad _K_ e.
conſtat igitur lineam
d K ipſius _K_ e triplam eſſe.
ſed & a k tripla eſt K f: itemque
b K ipſius _K_ g:
& c K ipſius K l tripla. quod eodem modo
demonſtrabimus.
Sit pyramis, cuius baſis quadrilaterum a b c d; axis e f:
& diuidatur e fin g, ita ut e g ipſius g f ſit tripla. Dico cen-
trum grauitatis pyramidis eſſe punctum g.
ducatur enim
linea b d diuidens baſim in duo triangula a b d, b c d:
ex
quibus intelligãtur cõſtitui duæ pyramides a b d e, b c d e:

ſitque pyramidis a b d e axis e h;
& pyramidis b c d e axis
e K:
& iungatur h _K_, quæ per ftranſibit: eſt enim in ipſa h K
centrum grauitatis magnitudinis compoſitæ ex triangulis
a b d, b c d, hoc eſt ipſius quadrilateri.
Itaque centrum gra
uitatis pyramidis a b d e ſit punctum l:
& pyramidis b c d e
ſit m.
ductaigitur l m ipſi h m lineæ æquidiſtabit: nam el ad
112. ſexti.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index