Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="5">
            <p type="main">
              <pb xlink:href="079/01/210.jpg" pagenum="161"/>
              <s id="s.001353">At pater omnipotens ira tum percitus acri
                <lb/>
              Magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
                <lb/>
              Deturbavit equis in terram; solque cadenti
                <lb/>
              Obvius, aeternam succepit lampada mundi
                <lb/>
              Disiectosque redegit equos iunxitque trementis;
                <lb/>
              Inde suum per iter recreavit cuncta gubernans:
                <lb/>
              Scilicet ut veteres Graium cecinere poetae.</s>
              <s id="s.001354">
                <lb/>
              Quod procul a vera nimis est ratione repulsum.</s>
              <s id="s.001355">
                <lb/>
              Ignis enim superare potest, ubi materiai
                <lb/>
              Ex infinito sunt corpora plura coorta;
                <lb/>
              Inde cadunt vires aliqua ratione revictae;
                <lb/>
              Aut pereunt res exustae torrentibus auris.</s>
              <s id="s.001356">
                <lb/>
              Humor item quondam coepit superare coortus,
                <lb/>
              Ut fama est, hominum multas quando obruit undis.</s>
              <s id="s.001357">
                <lb/>
              Inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
                <lb/>
              Ex infinito fuerat quaecumque coorta:
                <lb/>
              Constiterunt imbres, & flumina vim minuerunt.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001358">Sed quibus ille modis conlectus materiai
                <lb/>
              Fundarit caelum, ac terram, pontique profunda,
                <lb/>
              Solis, lunai cursus; ex ordine ponam.</s>
              <s id="s.001359">
                <lb/>
              Nam certe neque consilio primordia rerum
                <lb/>
              Ordine se quaeque, atque sagaci mente locarunt:
                <lb/>
              Nec quos quaeque darent motus, pepigere profecto:
                <lb/>
              Sed quia multa modis multis primordia rerum
                <lb/>
              Ex infinito iam tempore percita plagis,
                <lb/>
              Ponderibusque suis consuerunt, concita ferri,
                <lb/>
              Omnimodisque coire, atque omnia pertentare,
                <lb/>
              Quaecumque inter se possent congressa creare;
                <lb/>
              Propterea fit, uti magnum volgata per aevom
                <lb/>
              Omnigenos coetus, & motus experiundo,
                <lb/>
              Tandem conveniant; ea quae convecta, repente
                <lb/>
              Magnarum rerum fiunt exordia saepe,
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>