Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (154) of 795 > >|
168154DISSERTATIO celerior, quam fuit ab Ortu ad verum Septentrionem, nam anno 1610
declinabat Acus 8 gradibus verſus Ortum, excurrerunt inter 1610 &

1666 anni 56, quemadmodum inter 1666 &
1722. cum igitur mo-
tus ab Ortu ad Boream fuit 8 graduum, poſtea æquali annorum in-
tervallo fuit a Borea ad Occaſum 13 graduum, patet ergo hunc po-
ſteriorem motum eſſe celeriorem.
Corol. 5. Ut igitur motu medio 14 Minutorum Acus
Declinatio integrum circuitum abſolvat, indigebit ſpatio 1542
Annorum circiter, uti patet, ſi integer circulus 360 Graduum divi-
datur per 14 Minuta.
Fatendum tamen eſt, hoc eſſe admodum incer-
tum:
imo de ejuſmodi motu medio non interſe conveniunt Philo-
ſophi, Noëllius enim in Obſerv.
in China factis. pag. 111. ponit
9 {1/2} vel 10 Minuta:
Caſſini attribuit 11 vel 12 Minuta in L’ Hiſt. de
L’ Acad.
Roy. A°. 1701. ipſique alii modo attribuunt 9 Minuta, in-
nixi obſervationibus captis Londini;
quas hic adjungendas eum in
finem duxi:
fuit igitur Declinatio obſervata
11
# Anno # Grad. # M.
a Burrough # 1576 # 11 # 15
# 1612 # 6 # 10
a Guntero # 1622 # 6 # 0 # Verſus Ortum.
a Gellibrando # 1634 # 4 # 5
a Bondio # 1657 # 0 # 0
# 1665 # 1 # 22 {1/2}
# 1666 # 1 # 35? 36?
ab Halleyo # 1672 # 2 # 30 # Verſus Occaſum.
# 1683 # 4 # 30
# 1692 # 6 # 0
# 1700 # 8 # 0
Excurrerunt ab Anno 1576. ad 1700 Anni 124. quibus facta fuit
Declinationis mutatio 19°, 15`.
quibus diviſis per 124 Annos pro-
deunt pro uno Anno 9 {39/124} Minuta:
Kirchius obſervans Declinatio-
nem Magnetis Berolini, hanc adnotavit

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index