Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 579 > >|
1
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Sed poſito quòd in vehementiſſima turbinatione
retineretur pauliſpèr aqua adhærens fundo ſupremo
fiſtulæ, & proinde aer infimus ſaltem per breuiſſimum
ſpatium cylindricam formam ORXP retineret, mani­
feſtum eſt, quòd ſubito ceſſante impetu aqua vt gra­
uior aere deorsùm deſcenderet, labereturque, aut
in loco intermedio fiſtulæ, aut ad latera, prout vndu­
latio partium aquæ eam promoueret, & ſic ſemper à
deſcenſu grauioris aquę figura tumida, & conuexa
aeris aſcendentis crearetur, numquam verò ſpontę
ab ipſa leuitate aeris.
Reſponde­
tur ſingulis
oppoſitioni­
bus aduer­
ſarij.
Cùm verò inſtat: Si idcircò aer ſursùm tendit, quia ab
aqua deorsùm tendente extruditur in ſuperiora aqua potiùs
peruaderet cuneatim aerem, quem admodum aqua decidens
extra fistulam ſubiectum aerem perrumpit, non verò illum
ambiens intra ſe recipit.
Hic primò noto, quòd non sem
per
aqua cadens aerem penetrat, nam multoties
penetratur ab ipſo aere quando nimirùm ſcinditur
in plures partes, vt contingit in pluuia, vel potiùs
quando è feneſtra catino aqua proijcitur.
Sic paritèr maſſa pulueris terreſtris è turris verti­
ce proiecta licèt in principio ſit vnita, nihilominùs
ab aere diſſipatur, diſpergiturque, idemque accidit
in fumo aſcendente per aerem.
Secundò noto, quòd
partes aeris, vt dictum eſt, ſponte ſua connectuntur
colliganturque inter ſe, & proinde intra aquam po­
ſitæ omnes vniri debent, atque ſimùl, conglobatæ
per aquam aſcendent, non ſecùs, ac partes aquæ in­
tra aerem, vel oleum viciſſim vniuntur, congloban-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index