Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Page concordance

< >
< >
page |< < of 355 > >|
1C. ipſa nauigij celeritate verſus K; celerius igitur ferretur C, ad K, quam
ad I, quapropter nihil vnquam retrocedet ipſum C, imò verò in vlteriora
progredietur, ſpatiumque; decurret C K, quod quidem relinquitur detracto
I C, ex I K. ſi enim remi palmula tota ipſa nauigij celeritate moueretur, vl­
tra K, progrederetur, cum B, perueniret ad D: ſed retrahitur interim, pro­
pter eum motum, qui fit circa B.
Sic igitur palmulæ celeritate, quæ à mo­
tu nauigij prouenit retardata, decurſum ſpatium erit C K.
Videtur autem
ſolo remorum impulſu hoc fieri non poſſe, ſed alia inſuper virtute impel­
lente opus eſſe, vt venti, vel aquæ.
Ex his Theorematis liquet, inquit Nonius, quàm incerta interroget Ari­
ſtoteles, & quàm inſcitè reſpondeat.
Nam non continuò ſi nauigium in an­
teriora mouetur, remi palmula retrocedet; neque etiam ſi retrocedat, mi­
nus ſpatìum tranſmittit in contrarium, quàm nauigium progrediatur.
De­
monſtrant hoc ſecunda, & tertia propoſitio.
Remi verò manubrium motu
proprio, qui circa ſcalmum fit, & vnà cum nauigij motu maius ſpatium con­
ficit quàm nauigium.
ſolo autem proprio motu, ſi contingat tantum ſpa­
tium conficere, quantum nauigium, fieri non poterit, vt palmula mouea­
tur.
fruſtra igitur conatur in vniuerſum demonſtrare remi manubrium ma­
ius ſpatium decurrere, quàm palmulam in contrarium.
Præterea quando
nauigium longius progreditur, quàm remi palmula regrediatur, minus ſpa­
tium decurrit, quam manubrium: igitur hon æquale.
Et proinde conſtat
neque veritatem in propoſito, neque demonſtrationem in ijs, quæ conge­
rit, reperiri.
Huiuſque Petrus Nonius:
Reliqua huius textus vtinam quemadmodum ſunt clara, ita etiam vera
eſſent: ſed quia quæ modo dixit de remo, eadem temoni applicat propte­
rea ijſdem etiam obnoxia ſunt difficultatibus.
QVÆSTIO SEXTA
De Antenna.
248
Qværit cur quanto Antenna ſublimior fuerit, ijſdem velis, & vento
eodem celerius ferantur nauigia.
Reſpondet inde id prouenire,
quia malus, ſiue arbor nauis in huiuſmodi ventorum impulſu ve­
ctis euadit, cuius auxilio idem ventus, qui mouens eſt, maiorem
vim acquirit, quanto longior fuerit pars vectis, quæ inter hypomoclion, &
vim mouentem intercipitur: quando autem altior fuerit antenna, tunc ea
vectis pars longior euadit, & propterea accidit, vt vires ventorum augean­
tur.
ſed iſta melius in figura inſpiciamus. ſit nauis A B, cuius arbor C D E,
antenna F C G, velum F G H, vectis eſt arbor, cuius fultura eſt in E, extre­
mo mali in fundo nauis, onus autem in D, vbi malus exit è carina.
mouens
potentia eſt ventus, qui mouet in antenna F C G. quanto igitur ſublimior
eſt antenna, tanto longior euadit vectis E C, tantoque; maiores fiunt venti
vires.
dixi autem onus eſſe in D, quia ſi nauis vento obſiſteret, ipſa inuerte­
retur hac ratione, vt puppis A, eleuata, prora B, demergeretur, manente

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index