Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1vtitur, eſt ſanè per accidens obnoxia mutationi; ideò planum eſt eam è poteſtate transferri ad

actum atque ita planè perfici, at vbi ratione carent, adhuc ſpectandam eſſe puto rationem quam
obtinet ad agens in primis cuius dicitur eſſe perfectio quam ſanè re ipſa non diſtinguendam
puto ab operantis rei forma, ſiue eſſentia, eandemque.
exiſtimo vnam eſſe cum ipſa, eſſe impartibi­
lem. nihil in ſe habentem quod præſeferat plus & minus: deinde verò erga patiens, quo diſtin­
guitur à forma agentis, atque habet aliquid partibilis, & plus & minus, & hoc poſteriore modo
actionem;.
Phyſ. ſumi aſſeuerarem. Intrinſecus ergo in poteſtatibus quæ ratione non vtuntur,
nihil accedit perfectionis.
Itaque ceſſant obiectiones nuper allatæ, ſiquidem Peripateticè ſta­
tuamus illas poteſtates quæ ab aduerſario ſumptæ ſunt, ratione carere, tum ſanè imperfecta fo­
rent aliquando, ſiquo modo variarentur intrinſecus.
Hæc quæ nos vſque adhuc expoſuimus,
præbent nobis anſam diluendi complures obiectiones quæ contra actionis paſsionisque.
naturam
afferri ſolent, & inſtar corollarij nonnulla decernendi prætereà de ipſo motu.
Nam ſi obieceris;
cuius poteſtas, eiuſdem quoque fore actum; poteſtatem verò efficientis eſſe.
Tùm prætereà, quo­
niam illo fundatur actio cuius participat conditiones; ſed agentis, non autem patientis, condi­
tiones participat: nimirùm, quia tametſi duo ligna comburuntur ab vno igni, vna cenſetur actio,
non duæ.
Poſtremò, eſſe agens eſt per actionem tanquam per formam, ſicut eſſe album eſt per

albedinem.
Quare ſicut albedo ineſt in homine albo, ſic ineſt actio in agente. Nam quod ad
primum attinet ita reſpondebo poteſtatem efficientis totum internam non eſſe, ſed intueri ex­
trinſecum; quare completur per habitudinem ad extrinſecum; quod autem in ipſo eſt efficien­
te formam eſſe vel eſſentiam per quam agit aliquam formam communicando vel vniuocè, vel
ſicut entelechia à qua, vna cùm ſit, vna ſimpliciter actio proficiſcitur.
quòd ſi multiplicetur; id
pati ex priuilegio materiæ quæ per ſe partibilis eſt, aut quòd eius continuatio ab impediente
interpelletur.
Ita fit vt ab vna facultate plures actiones proficiſci queant; nam ſimpliciter ab
vno, quatenus vnum eſt; non niſi vnum deriuari ſolet: non tamen inde concludi actionem fo­
re in agente.
Et licet actionis ratio compleat rationem agentis: non ſequi tamen, vt eam compleat
quatenus eſt in ipſo: ſed quatenus eſt ab ipſo, nam ſic definitur efficiens: Vnde, ſiue à quo.
Nec
me mouet id quod video valde perturbare quoſdam ſectatoreis D. Thomæ: quia ſi non diſtin­
guerentur actio & paſsio formaliter, vt aiunt, non eſſent duo prædicamenta.
Nam cùm actio &
paſsio conſiderentur, vt in eo cui primò inhęrent, & vt pendent ab externo, vt pendent ſanè ab
externo, ſic non diſtinguuntur, ſed duæ ſunt ex eodem genere habitudineis; verùm vt in eo cui
primò inhærent, diſtinguuntur: eo verò modo diximus illa efficere duo prædicamenta.
Sunt igi­

tur habitudines duæ ex eodem prædicamento, non duo prædicamenta, veluti ſuprà dictum eſt:
& in hoc æmuli Scoti melius qui eas formaliter habitudineis faciunt.
Neque obſtat illud. Habi­
tudo non eſt motus: actio & paſsio ſunt motus; quoniam ſi motus eſt habitudo, vt antè docui­
mus; neceſſe eſt item aliqua habitudo ſit motus; eſt autem habitudo, quà paſsio ab hoc; pro­
ptereà & paſsio, quanuis ſit motus, eſt habitudo: nec quicquam neceſſariò poteſt effici; cùm
maior ſit particularis in ſecunda figura.
Quanquam ſolæ habitudines non ſunt idoneæ com­
plere eſſentiam motus; ſed prætereà fluxus quidam flagitatur & progreſſus ab eo quod eſt po­
teſtate ad actum.
Ex his identidem efficitur; quòd tametſi motus eſt entelechia, nihilominus ea
eſt non actio propriè, ſed paſsio, non ſecus atque energia ſenſus & mentis quę auctore Ariſtote­
le ſe habet in pati: nam cùm per ſubiectum propriè definiatur, & ab eo conſtituatur intrinſe­
cus, per efficiens verò minimè; atque in ſubiecto ſit veluti paſsio, ſit autem actus eiuſdem ſubie­
cti; actus igitur in motu tanquam paſsio neceſſe eſt habeatur.
Quamobrem neſcio quid indu­
xerit Alexandrum, vt collocare voluerit motum in tertia ſpecie qualitatis, dum conatus eſt de­
fendere motum eſſe paſsionem.
nam paſsio de genere qualitatis eſt terminus alterationis (com­

muniter enim complectitur omnem formam) ita ſolum nuncupata, quòd parùm infixa ſubiecto
non exhibeat illi nomen qualitatis, motus autem à termino diſtinguatur; quinetiam cętera quo­
que prædicamenta peruagetur vltra qualitatem, neque item illi conueniat ea figura dictionis:
ineſt enim, vt dictum eſt, in ſubiecto, non vt πάθος, ſed vt πεἴσις: hæc verò multò maximè
diſtant; ſiquidem πάθος ſit forma & terminus; πεῖσις verò actus imperfectus, & via ad πάθος.
Neque verò me ab hoc placito ſophiſmata nonnullorum deterrent qui certè cum illa obijciunt,
magis nos auctoritate ſua commouent, quàm veritate diſputationis, ſcilicet, quia motus indiffe­
renter ſe habere videatur ad actionem & paſsionem; non igitur paſsio magis, quàm actio repu­
tandus eſt: idem enim motus paſsio nuncupatur, quatenus reſpicit patiens, & ita ipſum reſpicit
eo, quòd patiens patitur per motum: ſic cùm agens agat per motum; motus ipſe reſpicit agens:
idcirco ſi actio vocatur, quia reſpicit agens; motus item erit actio conſimiliter.
Tùm etiam, quia ſeque­
retur, vt actio identidem foret paſsio quædam; eſt enim actio quæ motus eſt; atqui motus omnis
eſt paſsio, ergo etiam actio quędam eſt paſsio.
& tantum actio & paſsio ſunt prędicamenta diuerſa; aut
niſi prędicamenta dicere libeat; genera ſaltem inter ſe diſtincta ſub eodem prędicamento.
Nam facile ex

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index