Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

Table of Notes

< >
< >
page |< < (150) of 430 > >|
168150GVL. PHIL. ANNOT.
CAP. TERTIVM.
VDORVM SPECTATIONIBVS
l # ELIGENDVS EST LOCVS THEA-
TRO.
Spectaculorum loca triplici fuerunt
apud veteres differentia.
Erat enim Theatrum veluti
pars circuli dimidia, &
eo amplius diametri quartapars,
ſi modo hemicycli cornua rectis &
coæquabilibus lineis
producerentur, nam cum flexis poſt ſemicirculum lineis
vterentur, ex integro circuli ambitu quartam partem adi-
mentes, quod reliquum erat, Theatro dabant.
Theatrum
autem non constitiſſe ſolo hemicyclo, &
forma ipſa mi-
nus arridens, &
Amphitheatrorum, quæ extant ouata
Romæ, Otriculi, Veronæ, Nemauſi, Arelatis, &
aliis lo-
cis, figuræ probant, In eo fiebant fere ludi Scenici.
Duo-
bus Theatris iunctis cœptum est ædificari Amphithea-
trum, ad ludos magis gladiatorios &
concluſarũ ferarum
venationes.
Quomodo contra belluas decertaretur, ſcri-
bit Caſſiodorus Variarum lib.
5. qui auctor quia non
omnium teritur manibus, &
ab alio quem viderim, ratio
concertandi non traditur, non erit ab instituto alienum,
eius verba adſcribere.
Primus (inquit) fragili ligno con-
fiſus currit ad ora belluarum, &
illud quod cupit euadere,
magno impetu videtur oppetere, pari ſe curſu feſtinat
prædator, &
præda, nec aliter tutus eſſe potest, niſi huic
quam vitare cupit occurrerit.
Tunc in aere, ſaltu corpo-
ris eleuato, quaſi vestes leuiſſimæ, ſupinata membra ia-
ciuntur, &
quidam arcus corporeus ſupra belluam libra-
tus, dum mor as diſcedendi facit, ſubipſo velocitas feri-
na diſcedit.
Sic accidit, vt ille magis poſſit mitior

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index