Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of Notes

< >
< >
page |< < (156) of 672 > >|
168156Diſſertatio Sexta. inde eximat, ne tetrâ expiratione perimatur. Incautos inducit
in ſomnum Mandragoræ odoratus, &
non pauca huiuſmodi. Im-
mo verò etiamſi aut nullus aut tenuiſſimus odor percipiatur ex
ijs, quæ in os ingeruntur, ſi tamen in ore vel modicè detenta inte-
peſcant, per palati ſpiracula, aut etiam per neruorum ductus,
aſcendunt ad cerebrum expirationes.
Sic obſeruamus eos, qui pi-
tiſſando multum vini abſumunt, faciliùs ebrios fieri, quàm qui
ex eodem mero eoſdem cyathos vno continuo hauſtu exhauriunt:
quia ex defluente in guttur vino vix in tranſitu calorem experto
pauculæ tantùm expirationes ſeparantur;
at ſi per partes in ore
incaluerit, plures vtique excitantur halitus, qui caput ten-
tant.
Hoc fortaſſis exemplo admoniti quidam, quos Ameri-
cana potio, Chocolate dicitur, delectat, aut iuuat, paula-
tim ſorbillant, vt vberiores expirationes ad refocillandum caput
aſcendant.
Maur. Rem huc à vobis diſputando adductam fuiſſe gaudeo:
hoc ſiquidem illud eſt, quod paulo antè ſub hodiernæ noſtræ diſ-
ſertationis initium innuebam:
facilè quippe iam, vt opinor, da-
bitis plurimis ſaltem corporibus miſtis, præter particulas, in qui-
bus eſt vis omnis perfectæ atque integræ eorum naturæ, alias
quoquè interſitas quaſi permiſtionis reliquias, ſuorum quidem
miſtorum naturam redolentes, ſed non perfectè atque integrè aſ-
ſecutas, multum tamen auxilij conferentes ad conuenientiam con-
ſeruationemque naturæ.
Nam piperis aceruus tam vehementem
ſpirans odorem, vtique aliquid exhalat à piperis naturâ minimè
alienum, quod neque poma, neque balſamum expirarent;
ita
tamen huiuſmodi halitibus cum pipere conuenit, vt illi integram
piperis naturam ſortiti non fuerint:
Sed neque omnibus omnino
huius generis ſpiritibus carere poteſt piper, quin effœtum fiat, va-
cuum viribus &
eneruatum, atque adeò non valdè à corruptione
remotum.
Huic rei fidem facere videtur minimè dubiam ipſum
vinum, cuius vtique complexionem nemo prudens dixerit illico
diſſolui, ac tenuiſſimo oris calore vix cęperit intepeſcere, aut le-
uiter in cyatho agitatum ad nares admoueatur:
Manente igitur
integrâ adhuc vini naturâ, particulæ aliquæ ad vinum pertinen-
tes, quibus vini notio non congruit, ſegregantur, &
caput pe-
tunt.
Quod ſi omnibus hiſce particulis facilè auolantibus vidua-
tum vinum fingas, vappam habes, &
vinum vitiatum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index