Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 360 > >|
1citate ſubdupla: tum neceſſe fuerit, vt quibuſlibet temporis
momentis continuò partes spatii PM duplo maiores percur­
rantur, quàm ſint partes ſpatii RO, quæ ab alio mobili iiſ­
dem momentis ſubdupla velocitate decurruntur.
Quo igi­
tur tempore mobile lentius ſpatium RO totum percurrerit,
eodem alterum mobile duplò velocius ſpatium PN etiam
abſoluerit.
Et quoniam, te iudice, alia ratio non eſt, ſiue spa­
tium RO, aut PM, à toto ſpatio PN ſeiunctum, ſiue ei­
dem coniunctum ſupponatur, neceſſarium planè fuerit, vt
etiam ab vno, eodemque mobili, vno, eodemque tempore to­
tum spatium PN, & eius dimidium PM percurratur;
quod certum est eſſe impoßibile, niſi motus fieret in inſtanti.
Hæc ratiocinatio, variatis tantum terminis, de quibus contro­
uerſia eſt, tota (vt vides) tua est.
Imò, non tantum meam agnoſco, ſed inuariatis
etiam terminis, & qualem omninò aduerſum te dedu­
xi, agnoſco; adeò vt mirer ipſum te, illam aduerſum
te comparatam, non variatis terminis retorquere in
me, ſed mutato nomine, vſurpare aduerſus teipſum.
Nam, vt mutares terminos, de quibus, vt ais, contro.
uerſia eſt, debueras idipſum, quod ego ratiocinando
habui pro Spatio, habere pro Tempore, quod pro Tempo­
re, habere pro Spatio, cùm alterum alter arguamus,
quòd velocitas exæquetur à me quidem Tempori, à te
verò Spatio. Sic autem accepta linea PM pro tempo­
re AD, & PN pro tempore AB, proſequi potuiſſes
hoc modo.
Nam vt modo ratiocinandi tuo etiam vtar, ſumpto quo­
piam alio tempore RO, tempori PM æquali, concipiamus
duo mobilia, quorum vnum per PN eodem ſpatio moueri

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index