Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 203 > >|
1decim linearum. Oporteat invenire altitudinem tubi qui unâ
horâ & 21 minutis primis ex foramine digitali ejiciat 216000
libras aquæ, ſeu repleat ciſteruam 3000 pedum cubicorum.
Quoniam tubus quadrupedalis, cujus lumen digitale, eji­
cit tredecim ſecundorum ſpatio libras 144, ut vidimus Pro­
poſit. XVII. præcedente, & idem tubus ſpatio duarum hora­
rum, ac 42 minutorum primorum ejicit libras 108000, ut vi­
dimus Propoſit. XVIII. præcedente; ergo duplum hujus aquæ,
hoc eſt, libræ 216000, ejicientur à tubo ejuſdem luminis alto
pedes 16. eò quòd tuborum æqualium foraminum altitudines
debeant eſſe in duplicata ratione aquarum, ut duplo plùs aquæ
eodem tempore fundant, prout diximus Propoſit. VIII. Pori­
ſmate 1.
Ut verò eadem aqua effluat ex tubo ejuſdem fora­
minis duplo velociùs, hoc eſt, intra horam unam, minuta 21;
debet tubus eſſe altus pedes 64, ut patet ex Poriſmate Propo­
ſit. X. & XII.
Poriſma.
SImili ratione datis tempore, ciſterna, & altitudine tubi, in­
venitur foramen tubi, qui ciſternam datam repleat in illo
tempore.
Propoſitio XX. Problema IV.
Dato Vaſe, & foramine per quod effluit aqua,
invenire tempus quo evacuatur.
SIt datum vas priſmaticum ABCD, cujus tam longitudo,

quàm latitudo ſit decem pedum, altitudo vero 16 pedum,
ac proinde capacitas totius vaſis ſit 1600 pedum cubicorum,
baſis verò ſit 100 pedum quadratorum; lumen denique ſeu
foramen E in fundo vaſis ſit digitale.
Oporteat invenire tem­
pus quo dictum vas, ſi aquâ fuerit plenum, per lumen E eva­
cuetur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index