Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Terrai maris & caeli generisque animantum.
Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
Altivolans poterat, nec magni sidera mundi,
Nec mare, nec caelum, nec denique terra, neque aer,
Nec similis nostris rebus res ulla videri;
Sed nova tempestas quaedam, molesque coorta.

Diffugere inde loci partes coepere, paresque
Cum paribus iungi res, & discludere mundum
Membraque dividere, & magnas disponere partis,
Omnigenis e principiis: discordia quorum,
Intervalla, vias, conexus, pondera, plagas
Concursus, motus turbabat, proelia miscens,
Propter dissimilis formas, variasque figuras;
Quod non omnia sic poterant coniuncta manere,
Nec motus inter sese dare convenientis:
Hoc est a terris altum secernere caelum,
Et sorsum mare uti secreto humore pateret;
Seorsus item puri, secretique aetheris ignes.

Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
Propterea, quod erant gravia, & perplexa, coibant,
In medio atque imas capiebant omnia sedes.

Quae quanto magis inter se perplexa coibant,
Tam magis expressere ea, quae mare, sidera, solem
Lunamque efficerent, & magni moenia mundi.

Omnia enim magis haec e levibus, atque rutundis
Seminibus, multoque minoribus sunt elementis,
Quam tellus.
ideo per rara foramina terrae
Partibus erumpens primus se sustulit aether
Signifer & multos secum levis abstulit ignis;
Non alia longe ratione, ac saepe videmus,
Aurea cum primum gemmantis rore per herbas
Matutina rubent radiati lumina solis;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index