Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1
turque.
Et tunc ſolummodò ab inuicem ſegregantur
ſubdiuidunturque, quando medium fluidum vehe­
menti, & irregulari motu fluidum per ipſum aſcen­
dens, vel deſcendens perrumpit diuiditque, ſeù quia
non omnes partes prædicti fluidi excurrentis æquali
impetu mouentur, vel quia laterales partes fluidi ab
aſperitatibus, & contactibus laterum fiſtulæ retar­
dantur, ſeù ab aliqua alia cauſa detinentur: nil igitur
ex hoc pro leuitate poſitiua acquiritur.
Cap. 4. poſi­
tiuam leui­
tatem noņ
dari.
Subdit poſtea idem author, quòd aqua ſupernè re­
tunderet aeris tumorem, & infernè illum, quaſi forcipe
comprimens, conſtringeret ad figuram conoidem eius partem
infimam.
Reſpondetur hoc falſum eſſe, quia vt iam̨
demonſtratum eſt nunquam figura aeris per aquam
aſcendentis acuminata in eius infima parte effici poſ­
ſet, ſed neceſsè eſt, vt ab impulſu facto ab aqua gra­
uiori ibidem excauetur ad modum ſcutellæ, & prop­
ter occurſum, & obſtaculum aquæ ſupremæ dum aer
fluidus aſcendit tumorem, & conuexitatem ſuper­
nè acquirat.
Cùm verò idem author ſubdit, quod ſi caſu copule­
tur particula aliqua aeris cum oleo per aquam aſcendente,
conſtat quòd huiuſmodi aggregatum velociùs aſcendit per
aquam. non video quidnam ex hoc deduci poſſit pro
leuitate poſitiua, imò nego quod non posſit reddi phy­
ſica, & ſolida ratio cur velociùs moueatur coniunctum il­
lud ex oleo, & aere, quàm oleum ſolum.
Et poſtea: neque
aquam citiùs deſcendendo expellere quoque citiùs oleum
ſursùm cum nec maior moles ſit aquæ ſupra oleum, quàm an-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index