Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (145) of 347 > >|
169145 cularem AE, vt in H, patet iunctam HA, cum recta BAI inæquales angu-
los efficere, ac ideò peripheriam circuli ad partem acuti anguli cadere extra
datum angulum, &
ad partem obtuſi cadere intra, ſicque latus dati anguli
ſecare.
Quapropter circulus ACD erit _MAXIMVS_ inſcriptus ad datum
punctum A.
Quod erat faciendum.
PROBL. XXXV. PROP. XCV.
Datæ Parabolæ, vel Hyperbolæ, ſiue Ellipſi circa maiorem
axim, ad datum punctum in eius peripheria, præter axis verticem,
MAXIMVM circulum inſcribere.
SIt ABC data Parabole, vel Hyperbole, in prima figura, vel Ellipſis circa
maiorem axim BO, in ſecunda, quarum vertex ſit B, &
punctum in ea
ſumptum præter B ſit E.
Oportet ad punctum E _MAXIMVM_ datæ ſectioni
circulum inſcribere.
Ducatur ex E ſectionem con-
135[Figure 135] tingens EF, cui erigatur perpen-
dicularis ED axi occurrens 1188. h. D.
Dico ſi cum centro D, inter-
uallo DE, circulus EGHI deſcri-
batur ipſum eſſe quæſitum:
nam
eſſe inſcriptum patet ex prima
parte 92.
huius; quod autem ſit
_MAXIMVS_ conſtabit ſic:
appli-
cata enim ELH, &
producta EF
axi occurrens in F, iunctaque
FH, hæc pariter ſectionem 2259. h. tinget, &
fiet angulus E F H, &
quilibet alius circulus, vel cadet intra AGHI, vel ſecabit latera anguli EFH,
vt in præcedenti oſtenſum fuit, ac ideò ſecabit priùs ſectionem.
Quare cir-
culus EGHI erit _MAXIMVS_ ſectioni inſcriptus ad punctum AE.
Quod erat
faciendum.
PROBL. XXXVI. PROP. XCVI.
Datæ Ellipſi circa minorem axim, ad datum punctum in
eius peripheria, præter axis verticem, MINIMVM circulum
circumſcribere.
SIt data Ellipſis ABC, circa minorem axim BO, cuius vertex B, & in pe-
pheria datum punctum, præter B, ſit E, per quod oporteat _MINIMVM_
circulum circumſcribere.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index