Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
61
61 (49)
62
62 (50)
63
63 (51)
64
64 (52)
65
65 (53)
66
66 (54)
67
67 (55)
68
68 (56)
69
69 (57)
70
70 (58)
< >
page |< < (157) of 672 > >|
169157De his quæ Virtute Calida dicuntur. ni proximum. Ex his, quæ manifeſta ſunt, & quotidiano ex-
perimento confirmata, de cæteris non leuem coniecturam capimus,
atque (ne à calore, quem propoſuimus examinandum, digredia-
mur) igniculos quoſdam Abundantes, non tamen redundantes
&
ſuperuacaneos, agnoſcimus, qui excitati erumpunt ex Mixto
antè, quàm ipſius Mixti compages diſſoluatur, quandoquidem
procliuiores ſunt in motũ, vtpote non adeò tenaciter ligati, eo quod
ipſi perfectè compacti &
coagmentati non fuerint cum omni genere
particularum, quæ in vnam Mixti naturam temperantur.
Hi pri-
mùm effluentes vim caloris exercent, ſoluto deinde Mixto, qui
ei erant Inſiti igniculi, libertatem nacti ipſi quoquè agitantur, &

calorem augent.
Mixti autem diſſolutio faciliùs & citiùs contin-
git, ſi illud fuerit in exiguas particulas comminutum, &
cum
aliquo humore permiſtum, vt ſatis conſtat.
Porrò, licèt omnia
mixta coaleſcant ex igniculis rite permiſtis cum naturis alijs diuer-
ſorum generum, &
potiſſimùm frigidis, ea inter calida recenſen-
tur, quæ in ſui complexione habent igniculos frigidorum ſpiri-
tuum copiam &
virtutem ſuperantes: hanc verò exuperantiam in
Mixti temperatione indicant, inter cœtera, permiſtionis reliquię,
igniculi illi effluentes, quos Abundantes vocare placuit;
quibus
ſcilicet quis abundat, ea diſpergit.
Ex huiuſmodi igniculorum
multitudine atque eſficacitate, prout validiore impetu agitari
poſſunt aut remiſſiore, caloris gradus à Medicis deſignantur;
ne-
que enim par eſt omnibus facultas ſe mouendi, &
in proximum
corpus penetrandi.
Hinc inter ea, quæ extrinſecùs applicantur à
Medicis, &
commune vocabulum Pyrotica obtinent, mitiſſima
ſunt, quæ, quia cutem calefaciendo rubefaciunt, Phænigmi di-
cuntur, ad materiam altiùs in corpore deliteſcentem euocandam
in ſuperficiem, ad quam dilatatis poris, &
irritatis ſpiritibus,
faciliùs expellitur.
Fortiora ſe exhibent, quæ phlyctænas exci-
tant, puſtulas videlicet veſicæ in morem intumeſcentes (ideò vul-
gus Veſicatoria nominat) dum igniculi ex fermento, puluere
cantharidum detractis alis &
Capitibus, (quando intus aſſumendæ
eſſent Cantharides, integræ ſumendæ ſunt, ne noceant, quia
extrema, quæ reſecantur, ſunt alexipharmacum ventris) eu-
phorbio, aceto ſcillitico, &
ſimilibus commiſtis, erumpentes vbi
cuticulam peruaſerint, ſuo motu cutem atterentes exulcerant, ac ab
eâ cuticulam auellunt, quæ tum à tumultuantibus igniculis,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index