Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893
page |< < of 258 > >|
1 quae tibi posterius largo sermone probabo.
dicere porro hominum causa voluisse parare
praeclaram mundi naturam proptereaque
adlaudabile opus divom Iaudare decere
aeternumque putare atque inmortale futurum
nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
solicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
desiperest.
quid enim inmortalibus atque beatis
gratia nostra queat largirier emolumenti,
ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?

quidve novi potuit tanto post ante quietos
inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?

nam gaudere novis rebus debere videtur
cui veteres obsunt; sed cui nil accidit aegri
tempore in anteacto, cum pulchre degeret aevom,
quid potuit novitatis amorem accendere tali?

an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
donec diluxit rerum genitalis origo.
quidve mali fuerat nobis non esse creatis?

natus enim debet quicumque est velle manere
in vita, donec retinebit blanda voluptas.

qui numquam vero vitae gustavit amorem
nec fuit in numero, quid obest non esse creatum
exemplum porro gignundis rebus et ipsa
notities divis hominum unde est insita primum
quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
quove modost umquam vis cognita principiorum
quidque inter sese permutato ordine possent,
si non ipsa dedit specimen natura creandi ?

namque ita multa modis multis primordia rerum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index