Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1dore manantes ac totis viribus adnitentes vix
illum ampliùs extrahere poſſint, aut prohi­
bere, ne ſponte relabatur intus, & cum im­
petu ac ſonitu illidatur ad partes tubi proxi­
mas Recipienti; ideò extremo manubrio fu­
niculi duo adnectuntur, vt plures opem fer­
re poſſint.
Ne verò, dum antlia agitatur,
poſsit aër per tenuiſsimas rimulas (ſi fortè
Recipientis epiſtomium & extremus antliæ
tubus non ſibi exquiſitâ collabellatione con­
gruerent) ſe latenter inſinuare; antlia ligneæ
cupæ firmiſsimè affigitur ita, vt immiſſa in
cupam aqua Recipientis epiſtomium, eius­
que clauem verſatilem contegat, & ſolum
illud antliæ oſculum ex aquâ emineat, cu­
pæ ſcilicet labro incumbens, per quod em­
bolus agitatur.
LXXV
Experimen­
tum, quo ten
tatum est
Vacuum, &
quæſita aë­
ris grauitas.
His omnibus ritè paratis, ac reuolutâ ver­
ſatili claue, vt pateret exitus aëri Recipien­
tis (quod antequam imponeretur antliæ, fuit
ſtaterâ examinatum) agitata eſt aliquot ho­
ras antlia; ac demum vbi præ nimiâ diffi­
cultate extrahendi piſtillum, ceſſatum eſt,
clauſum eſt vas clauis conuolutione, ac refi­
xum ab antliâ iterum expenſum eſt, & anti­
quo ponderi deerant lotones 2 3/5, hoc eſt vn­
cia (1 3/10).
Merſ. Et dubitabis adhuc, an aëri vas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index