Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Page concordance

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1
Dato vaſe,
& forami­
ne, inveni­
re tempus
quo evacua­
tur.
60[Figure 60]
Conſtat ex dictis Pro­
poſit. XIV. in Annotat. tu­
bum quadrupedalem, cu­
jus baſis pedalis, & lumen
lineare, ſpatio 144. minu­
torum, ſeu duabus horis
& 24 minutis, totum ex­
hauriri, ſi non ſit ſemper
plenus.
Conſtat præterea
ex eadem Propoſitione,
tubos non ſemper plenos,
æquè altos, & æqualium
foraminum, ſed inæqua­
lium baſium, evacuari in­
æqualibus temporibus;
& tempora quibus evacuantur, eſſe inter ſe, vt baſes.
Aſſuma­
tur igitur tubus priſmaticus quadrupedalis KL, baſim habens
pedalem, & lumen lineare.
Aſſumatur præterea ex vaſe dato
ABCD, pars CFDH alta pedes quatuor, baſſim habens ean­
dem cumtoto vaſe centum pedum, lumen verò 1 lineare.
Quo­
niam igitur, per Propoſitionem XIV. dictam, tempora quibus
vas CFDH, & tubus KL exhauriuntur per lumen lineare, ſunt
inter ſe ut baſes ipſorum; baſes autem ex hypotheſi habent pro­
portionem ut 100. ad 1; neceſſe eſt, tempus quo evacuatur vas
CFDH per lineare lumen 1, ad tempus quo evacuatur tubus
KL per lumen etiam lineare, eſſe ut 100 ad 1.
Quare cùm tu­
bus KL per lineare lumen evacuetur ſpatio 144 minutorum,
ut vidimus; evacuabitur vas CFDH, per lineare lumen 1, ſpa­
tio 14400 minutorum, (tot enim producuntur, ſi 144 multi­
plicentur per 100) ſeu horarum 240, vel dierum decem.
Iam
verò quoniam per Propoſit. XVI. tempus quo effluitaqua ex va­
ſe CFDH per lumen digitale E, ad tempus quo effluit eadem
aqua ex eodem vaſe per lumen lineare 1, eſt reciprocè, ſicut
eſt foramen 1 ad foramen E, nempe ut 1 ad 144; ſi dividatur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index