Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
< >
page |< < of 355 > >|
196[Figure 96]
veluti centro parte E. quia ve­
rò ob maris liquiditatem na­
uis minimè obſiſtit, ſed facilè
cedens à ventis vrgetur, hinc
fit, vt meritò dixerim pondus
nauis eſſe ad D, fulcimentum
verò ad E.
Quæſtio ſeptima, & ſatis per
ſe clara eſt; neque Mathemati­
ci eſt eam exponere.
QVÆSTIO OCTAVA
De Rota.
Cur ex figurarum genere quæcunque rotundæ ſunt, & cir­
culares facilius mouentur?
249
Tribus autem modis circulum rotari contingit; aut enim ſecun­
dum apſidem, ſiue curuaturam centro ſimul moto, quemadmo­
dum plauſtrorum rotæ vertuntur: aut circa manentem axem,
tanquam centrum veluti rotulæ illæ, ex quibus trochlea compo­
nitur; vel quibus ad puteos vtimur, quæ quidem rectæ ad horizontem ſo­
lent conſtitui.
aut quem ad modum rota figuli, quæ pariter circa manens cen­
trum gyratur, ſed quaſi proſtrata horizonti æquidiſtans collocata eſt.
Quæ
igitur primo modo mouentur, fortè facilius quam figuræ rectilineæ, vt ſunt
triangulares, quadratæ, pentagonæ, &c.
mouentur, quia circulares figuræ
parua ſui parte, & quaſi in puncto planum, ſeu pauimentum contingunt, vn­
de fit, vt neque offenſent, neque impingant; cuius cauſa eſt, quia à terra ſemo­
tus eſt angulus, ideſt tali angulo planum contingunt, vt ab eo ſtatim rotæ
curuatura à terra eleuari incipiat, & propterea parum terræ hæreat: in fi­
guris verò rectilineis, in quadrata.
v. g. ſecus accidit, quia ab angulo ad an­
gulum linea recta tenditur, vnde in ipſius volutatione poſt contactum vnius
anguli tota recta linea ſequens, plano adaptabitur, & non ſemouebitur ſta­
tim in altum, & ideò multum offenſabit, & impinget, tardeque; idcircò mo­
uebitur.
Præterea circulares etiam, ſi cui obuiam fiunt corpori, illud ſimi­
liter ſecundum puſillum tangunt: rectilineæ verò figuræ, rectitudine ſua
plani multum contingerent.
Ad hæc motor mouens huiuſmodi rotas, eas
mouet, quò nutant: nam quando rota erecta eſt ſuper pauimentum, dia­
meter ipſius, quæ à contactu pauimenti ad angulos rectos, ad ſupremum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index