Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Inde omnium huiuſmodi experimentorum communem ratio­
nem
reddo: ſi enim aër magis compreſſus aquam per canaliculum attol­
lit
; certè minùs altè attollit; nullo modo preſſus non attollit; adductus
verò
, ſecum versùs G aquam m canaliculo contentam adducit.
Et verò,
vt
tandem ad rem propiùs accedam, cùm hic motus, quo aqua aſſurgit,
non
ſit ab intrinſeco, vt conſtat ex dictis, nec enim aqua ſpontè ſua aſ­
cendit
, ab alia cauſa extrinſeca illum eſſe, neceſſe eſt; eaque profectò
applicata
quænam porrò illa eſt, niſi aër?
quidquid tandem aër ſit, ſive
purus
, ſive impurus, id eſt aliis corporibus admixtus; aër porrò applica­
tus
motum illum imprimere nequit, niſi vel gravitando, vel illo niſu, qui
ex
compreſſione corporum ſequitur; primum dici non poteſt, cùm enim
gravitet
per cylindros parallelos, æquè gravitat in minorem aquæ ſuper­
ficiem
, ac in majorem ; ac proinde vtraque, ſi gravitationis dumtaxat ra­
tio
habeatur, in eadem libella ſita eſt, nec vna aſſurgit ſupra aliam, re­
ſtat
igitur, vt dicamus, aëra tantulum compreſſum cum niſum exerere in
ſuperficiem
BC, non quidem per cylindros parallelos; ſed per conos,
quorum
ſinguli vertices ſingulis ſuperficiei punctis incumbunt; ac proin­
de
minorem niſum exeri adversùs ſuperficiem aquæ CD canaliculo con­
tentæ
, quia ſub minoribus angulis exeritur, vt ſupra luculenter oſtenſum
eſt
; prævalet igitur preſſio incidens in ſuperficiem BC ; ac proinde aliam
CD
attollit versùs F.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index