Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1incipiat velocitate dupla, quo alterum per RO deſcendit
velocitate ſubdupla; tum neceſſe fuerit, vt quibuſlibet ſpa­
tij partibus continuò momenta temporis PM duplò matora
percurrantur, quam ſint momenta temporis RO, quæ ab
aliò mobili iiſdem partibus ſubdupla velocitate decurruntur.
Quo igitur spatio mobile lentius tempus RO
38[Figure 38]
totum percurrerit, eodem alterum mobile duplò
velocius tempus PN etiam abſoluerit. Et quo­
niam te iudice alia ratio non est, ſiue tempus
RO, aut PM à toto tempore PN ſeiunctum,
ſiue eidem coniunctum ſupponatur: neceſſarium
planè fuerit, vt etiam ab vno, eodemque mobili,
vno eodemque ſpatio totum tempus PN, &
eius dimidium PM percurratur, quod certum
eſt eſſe impoßibile, niſi motus fieret in puncto.
Hoc ſanè modo fuiſſes ratiocinatus variatis tan­
tum terminis, ac facere mihi quandam reſpondendi ne­
ceſſitatem viſus fuiſſes.
Nunc autem, cùm terminos
controuerſos non varies, ac nihil concludas aduerſum
me, ſed illud omninò, atque eodem modo, quod eſt
aduerſus te concluſum: eſt planè cur mirer ſic captare
te ex teipſo triumphum.
Nam & cum alioquin ita
habes.
Hæc ratiocinatio, variatis tantum terminis de quibus
controuerſia eſt, tota, vt vides, tua eſt; quam ſi vt legitimam
admittis, tuis ipſe plagis concluſus es: ſin autem reiicis, & ab­
ſurdamagnoſcis, non rectè facis, dum nullo modo dißimilem,
tanquam demonſtrationem defendis, & hanc eius loco tibi
repoſitam Paralogiſmum iam eſſe, & non niſi eadem diſtin­
ctione diſſoluendum fateri teneris.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index