Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
< >
page |< < of 403 > >|
1 78[Figure 78]
Primùm igitur ratione magna factum vi­
detur
: nam aut paucos pullos, aut multas
aues
generare neceſſarium erat.
Paruæ ſi
paucos
generaſſent, breui genus illarum
periiſſet
, quoniam aues paruæ à magnis de­
uorantur
, & retibus capiuntur, & à ſer­
pentibus
antequam volare poſſint, rapiuntur.
Interdum oua abſumuntur, pereunt fame,
frigore
, milléque aliis incommodis.
Omnes
igitur
paruæ aues, imò omnia animalia par­
ua
, multos generant pullos ſeu catulos.
Ma­
gnæ
magnos pullos generant: ob id, ſi magnę
aues
magnos fœtus in ventre geſtarent, ma­
gno
& diuturno pondere fatigarentur, aut
breui
pullum abſolui neceſſe eſſet, atque ſic
aues
non perfecta, ſed imperfecta animalia
neceſſariò
eſſent.
Rurſus in paruis, ſi omnes
ſimul
fœtus mater in ventre geſtaret, immo­
dico
grauaretur pondere: ſi vnum poſt alium,
toto
anno implicita eſſent in alendis geren­
diſque
pullis: adde, quòd in tempora anni
grauia
incideret, eſſétque obnoxia, feris, &
auibus
rapacibus.
Non igitur fieri potuit, vt
aues
ex auibus, vt ex belluis belluæ, procrea­
rentur
.
Sed dum ex ouo prodeunt pulli, qua­
druplex
commodum conſequitur.
Nam mas
toto
anno coire non cogitur: coitus autem
maximè
auium generi inimiciſſimus, ob ſic­
citatem
: vnde paſſer non vltra biennium vi­
uit
.
Breui etiam mater à pondere liberatur,
nam
ouum vna die ex paruo ad integram per­
uenit
magnitudinem, vel ad ſummum in duo­
bus
diebus: quod manifeſtum eſt diſſecanti­
bus
gallinas, quæ ſingulo die ouum parere.
ſolent. Nam vnum ouum magnum videbis,
alterum
mediocre, ſcilicet quod perendie edi­
tura
erat, reliqua multitudo granis ſorgi ſeu
milicæ
perſimilis eſt.
Oua autem edita pri­
mùm
abſque incommodo diu ab aue fota,
animal
perfectum gignere poſſunt: & plura
ſimul
fouentur, ita vt quod in quatuor, aut
ſex
menſibus pullos in vtero geſtando vix
perficeretur
, in ouis vno menſe abſoluitur.
Manifeſtum eſt igitur cur aues non pullos, ſed
oua
pariant.
Quædam tamen animal, vt veſ­
pertilio
: hęc enim ſola inter volucres animal,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index