Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
< >
page |< < of 403 > >|
1
Solùm id forſan admiratione dignum vi­
deri poterit multis, cur natura his quidem
nullius propemodum vſus, multa & præ­
clara dederit ad ſe tuendum auxilia, aliis
autem fermè nulla: vt chamæleonti qui­
dem, cuius nomen leonem humilem ſeu
terrenum ſonat, non dentes, non curſum,
non robur, non vngues: crocodilo tam im­
mani feræ aciem videndi acrem, peracutos
& validos vngues, & dentes truculentos,
celeritatem tantam, vt etiam canes minus
generoſos aſſequatur: vnde etiam ratum
adagium: ſicut canis ad Nilum bibit & fu­
git: corium impenetrabile, caudæ tantum
roboris vt nauigia parua euertat, crura
equorum omnia vno ictu atterat, vt nihil
amplius ad illius ſalutem videatur excogi­
tari poſſe.
Illud demum addidit, quod ma­
ximum eſt, vt ſcilicet in vtroque viueret
elemento abſque diſcrimine, quod priuile­
gium nulli alij animali tam liberè conceſ­
ſum eſt: vt ſi vis aliqua in terris eum oppri­
mat, tutus ſit in aquis: & ſi in aquis à poten­
tiore infeſtetur, ſecurè ad terram ſe recipiat.
Verum forſan hoc animal inter perfecta nu­
merari debet, & vt elephas inter quadrupe­
da, aquila inter aues, aut ſit quid melius
aquila eſt, cete inter piſces, homo inter vni­
uerſa animalia: inter ſerpentes (ni fabuloſum
ſit ) regulus, ita inter amphibia crocodilus
eminet.
In vniuſcuiuſque autem generis coryphæo
natura conatum quendam effecit.
Neque ex
ouo generatur crocodilus ob ignobilitatem,
vt erucæ araneique ac lacertæ, ſed vt aues, ob
commodum: de his autem ſequenti libro
tractabimus, quare ad reliquum diuiſionis
membrum tranſeamus.
78[Figure 78]
LIBER DECIMVS,
De Perfectis Animalibus.
ANIMALIVM perfectorum

quædam in ſolo habitare aë­
re, pedibúſque carent, ta­
metſi hæc Ariſtoteles non co­
gnouerit, vt Manucodiata:
alia in aëre & terra, vt aquila, & pleræ­
que aliæ aues: alia terreſtria, ſed aui­
bus ſimilia, vt ſtruthio camelus: alia aquæ
terræque communia, vt fiber: alia aues,
natantes, vt olores: alia piſces volan­
tes, vt marinæ hirundines: alia purè ter­
reſtria, vt canis, alia ſub terra habitant, vt
talpa: alia in aquis ſolùm degunt, vt dephin.
Animalia
perfecta no­
biliora nouem
differentiis
comprehen­
duntur.
Nec noſtri inſtituti eſt, omnes differen­
tias, ſed tantùm genera hæc nouem,
contentáſque ſub illis nobiliores ſpecies
attingere.
Eſt verò alia diuiſio iuxta mo­
res, alia iuxta viuendi rationem, alia iux­
ta generationis modum.
Iuxta mores, quo­
niam alia fera, alia manſueta, alia cicu­
ra, alia agreſtia.
Iuxta viuendi rationem,
alia carne viuunt, alia autem plantis ac
eiuſcemodi.
Verùm iuxta generationis mo­
dum, alia ex ouis, alia ex putredine,
alia ex animalibus generantur.
Ex ouis
autem quadrifariàm, aues, piſces, ſer­
pentes, & inſecta quædam vilia, vt bom­
byces, cicadæ, erucæ.
Demonſtranda ſunt
igitur primò tria.
Vnum eſt, cur aues cùm
ſint animalia perfecta, ex ouis omnes gene­
rentur.
Secundò, cur piſces: tertiò, quare quæ
imperfecta ſunt, animal generare nequeant.
Cur aues om
nes ex ouis
generentur.
Primùm igitur ratione magna factum vi­
detur: nam aut paucos pullos, aut multas
aues generare neceſſarium erat.
Paruæ ſi
paucos generaſſent, breui genus illarum
periiſſet, quoniam aues paruæ à magnis de­
uorantur, & retibus capiuntur, & à ſer­
pentibus antequam volare poſſint, rapiuntur.
Interdum oua abſumuntur, pereunt fame,
frigore, milléque aliis incommodis.
Omnes
igitur paruæ aues, imò omnia animalia par­
ua, multos generant pullos ſeu catulos.
Ma­
gnæ magnos pullos generant: ob id, ſi magnę
aues magnos fœtus in ventre geſtarent, ma­
gno & diuturno pondere fatigarentur, aut
breui pullum abſolui neceſſe eſſet, atque ſic
aues non perfecta, ſed imperfecta animalia
neceſſariò eſſent.
Rurſus in paruis, ſi omnes
ſimul fœtus mater in ventre geſtaret, immo­
dico grauaretur pondere: ſi vnum poſt alium,
toto anno implicita eſſent in alendis geren­
diſque pullis: adde, quòd in tempora anni
grauia incideret, eſſétque obnoxia, feris, &
auibus rapacibus.
Non igitur fieri potuit, vt
aues ex auibus, vt ex belluis belluæ, procrea­
rentur.
Sed dum ex ouo prodeunt pulli, qua­
druplex commodum conſequitur.
Nam mas
toto anno coire non cogitur: coitus autem
maximè auium generi inimiciſſimus, ob ſic­
citatem: vnde paſſer non vltra biennium vi­
uit.
Breui etiam mater à pondere liberatur,
nam ouum vna die ex paruo ad integram per­
uenit magnitudinem, vel ad ſummum in duo­
bus diebus: quod manifeſtum eſt diſſecanti­
bus gallinas, quæ ſingulo die ouum parere.
ſolent. Nam vnum ouum magnum videbis,
alterum mediocre, ſcilicet quod perendie edi­
tura erat, reliqua multitudo granis ſorgi ſeu
milicæ perſimilis eſt.
Oua autem edita pri­
mùm abſque incommodo diu ab aue fota,
animal perfectum gignere poſſunt: & plura
ſimul fouentur, ita vt quod in quatuor, aut
ſex menſibus pullos in vtero geſtando vix
perficeretur, in ouis vno menſe abſoluitur.
Manifeſtum eſt igitur cur aues non pullos, ſed
oua pariant.
Quædam tamen animal, vt veſ­
pertilio: hęc enim ſola inter volucres animal,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index