Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627
page |< < of 303 > >|
1tur admiſti. De ijs igitur hic loquens Ariſtoteles, quærit,
qua de cauſa rotundam potius quam aliam figuram per at­
tritionem ac perpetuam illam agitationem adipiſcantur,
cum frequentius ex lapidibus, ac fragmentis alterius figuræ
efficiantur.
Quod enim ſecundum omnes ſui partes paula­
tim conteritur, ac minuitur, vniformiter difformiter contun­
di debet, ac ſenſim attenuari, eadem partium proportione
ſeruata, eademque proinde figura.
Non igitur ſatis apparet
cur ex tot tanquam ex diuerſis figuris teſtarum oſtreorum
concarumque ac lapidum angularium non niſi rotundam, &
orbicularem formam eorum reliquiæ videantur ſeruare,
eiuſdemque figuræ penè omnes euadant cuius non erant.
Huic autem quæſtioni Ariſtoteles reſpondet, partes, quæ
magis à centro, ſeu puncto medio circumlati corporis rece­
dunt, cum celerius in eius circumuolutione ferantur (maius
videlicet in æquali tempore ſpatium in rotatione conficien­
do) vehementius impetere, vicinaque corpora rotando per­
cutere, quàm partes centro propinquiores; velocitas enim
auget impulſum: Quæ autem partes vehementius impetunt,
atque impingunt, ſi fragiles in ſe ſint, facilius etiam refran­
guntur.
Cum igitur prominentiores partes crocearum ſint
huiuſmodi, vt celerius in ſuos orbes ruant, vehementiuſque
propterea illidant, ſequitur facilius ipſas contundi, ſolumque
propterea relinqui partes à centro æquidiſtantes, ex quibus
reſultat orbicularis, ac rotunda figura, quam in ipſis croceis
communiter cernimus.
Quod ſi ex hoc Ariſtotelis diſcurſu ſequatur maiores
croceas rotundiores fieri, quàm minores propter maiorem
à centro diſtantiam, qua in rotatione prominentes partes
facilius contunduntur; id certè ab experientia non eſt om­
nino alienum, vt Baldus arbitratur; ſicut nec ipſas croceas
circa centrum conuerti, quamuis alijs, ac diuerſis etiam mo­
tionibus agitentur.
Si enim in pluribus littoribus attentius
obſeruaſſet, vidiſſet vtique fluctuum iactatione fluxu, ac re­
fluxu, non modo glareas, paruoſque lapillos circa centrum
omnino conuolui, ſed etiam maiores vmbilicos, & non me­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index