Buonamici, Francesco, De motu libri X
page |< < of 1055 > >|
1
his expediri poſſumus.
cùm enim vtrunque reſpiciat motus, & actionem, & paſsionem, interius
tamen ob antedictam cauſſam reſpicit paſsionem, quàm actionem: idcircò rectius paſsio quàm
actio nuncupatur.
Prætereà quanuis actio & paſsio ſint idem ſubiecto, ratione tamen, & eſſen­
tia diſtinguuntur.
ob eam igitur cauſſam de ſe mutuo non prędicantur in recto: non ſecus certè
quàm materia & forma, quantitas itidem & qualitas; quæ quanuis eadem ſubiecto ſint, non
licet tamen dicere materiam eſſe formam, aut quantitatem eſſe qualitatem, ſic etiam dicere non
licet aſcenſum eſſe deſcenſum.
Vtrum'ne verò motus vniuocè vel ambiguè ſit actio & paſsio.
ſi vniuoca eſt ratio eius quod eſt eſſe ab hoc ex quo conſtituitur actio, & eius quod eſt eſſe in hoc,
vnde paſsio exiſtit: nil etiam prohibebit, quominus hæc vtraque ſit motus vniuocè.
Sed quo­
niam, ab aliquo moueri contingit dupliciter, neque mouentium vna ratio communis eſt; ita ne­
que patientium eadem eſſe poteſt: proinde neque actionis & paſsionis, ſi verus eſt canon ille dia­
lecticus.
quando vnum è relatis ambiguum eſt, compar identidem ambiguum ſit oportet. a Sed

id à quo fit motus, eſt vel finis, vel efficiens, & vtraque communi vocabulo mouere dicuntur:
quanuis mouendi ratio non ſit eadem, & ſpeciatim moueat finis, vt cuius gratia: efficiens verò,
vt vnde initium motus.
Ergo & id in quo fit motus, eſt duplex: & quod mouetur illius gratia,
& quod mouetur ab illo.
Magna verò intercedit inter vtranque mouendi formulam differen­

tia; vt ſi terra moueatur à generante, vel à proiiciente, aut etiam à loco: quæ tamen vberius poſt­
hàc explicabitur.
Quòd ſi quæras hîc: an'ne vtraque actio comprehenſa fuerit in definitione
motus, id certè fateri oportet.
Nam reſoluitur motus vſque in primum mouens, quod etiam
mouere conceditur tanquam finis; nec tamen Ariſtoteles aliud de talibus motus initiis vſquam
decreuit, atque id quod longè prius 3. Phyſ. ſtatuiſſet.
Moneo tamen notius nobis eſſe princi­
pium illud quod mouet tanquam efficiens, quàm id quod mouet tanquam finis.
Idcircò ſer­
uata regula quæ conuenit in tradenda doctrina rerum quæ ſunt ad vnum; in definitione motus exi­
ſtimo concipi in primis efficiens, ſed includi ſecundò quoque finem qui primus eſt auctor motus.
D
E
F
G
H
A
a 1. Top.
B
De termino ad quem paucula quædam, & quemadmodum ſe habeat ad motum. Cap. XI.
QVÆ narrata ſunt hactenus tria nobis conflare ſignificant definitionem formalem motus,
actum oppoſitum; qui relinquendus eſt inter mouendum, quem deſcribimus vel priuatione,
vel nomine termini à quo, cum quo iuncta eſt poteſtas ad actum; atque actum illum qui produ­

cendus eſt, qui item forma, ſiue habitus eſt: & quoniam, vbi illò peruentum eſt, ceſſat motus
tanquam fine adepto, vocatur terminus ad quem.
Prætereà quia contrarius actus qui motu per­
mutatur, eſt in certo genere, ob eamque.
rem motus ſub certo genere continetur, deſideratur item
ſubiectum quod compleat motum.
Cùm verò ſubiectum ſit id quod dicimus ſecundum quod,
veluti quantum incremento, ſit & ſubſtantia compoſita à qua non ſeparantur accidentia, ſit etiam
materia prima: nituntur autem materia poteſtates omnes: ſed in ſubſtantia compoſita proximè
inſunt accidentia, quia formam ſubſtantiæ conſequuntur.
Profectò cùm dicimus ſubiectum con­
plere
definitionem motus, neceſſariò quoque intelligemus in eo comprehendi materiam.
eius
enim eſt actus, pręcipuè cùm ex motu perficiatur materia tendens ad formam, & ipſam ſibi com­
parans: ita quoque ſubiectum illud quod eſt prædicamentum: nam continet vtroſque terminos,
ſiue quibus non conſiſtit eſſentia motus.
Necnon ſubſtantia compoſita comprehenditur in de­
finitione motus.
Verùm, quòd actu ſubſtantia ſubſternitur accidenti per conſecutionem & ex
neceſsitate ſuppoſitionis; quia, ſcilicet, accidens puram materiam informare nequit, ſed in ipſa
formam ſubſtantiæ deſiderat; in ea quoque per conſecutionem comprehenditur.
Ideò non pri­

mò motus eſſentiam à ſubſtantia compoſita perfici contenderim; ſed à materia, veruntamen exi­
ſtere in ſubſtantia compoſita, vnde ipſa moueri dicatur.
Quoniam verò illò peruenimus, vt de
motu & terminis eius mentio fieret, non ab re fuerit, ſi nodum quendem Latinorum interpretum
paucis diſſoluamus.
Quæſitum eſt enim ab ipſis: vtrùm motus ab eo termino, nec'ne diſtingua­
tur, & quemadmodum.
Nam quidam opinati ſunt, hæc inter ſe reipſa differre, cùm ſint vtraque
diuerſis modis: quòd ſunt in diuerſis temporis punctis.
dum enim fit motus, forma non eſt; acce­
dente forma motus extinguitur: & quòd motus in ſucceſsione poſitus eſt, forma autem perma­
net; motus diuiduus, indiuidua forma, motus velox & tardus; horum nihil forma: motus in mo­
bili; locus qui eſt terminus extra mobile.
Prætereà ſequeretur, vt idem foret terminus, àc via
quæ eſt ad ipſum.
Quanquam hæc ſententia diuiditur, nonnullis exiſtimantibus motum eſſe rem
quandam à termino abſolutam: quibuſdam verò eum rem quidem à termino diuerſam, ſed ha­
bitudinem afferre.
Ex altera parte aliis opinantibus idem re prorſus eſſe àc formam. Tùm quòd
teſtetur Ariſtoteles b motum nihil eſſe præter res ad quas eſt motus; tùm quoque aſſeueret mo­

tum eſſe mixtum ex poteſtate & actu, & eſſe actum quendam imperfectum; prætereà, motum
perfici ex ea quæ in illo eſt quies; ex quibus ſi ritè explicari debeant, ſubintelligere oportet

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index