Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of contents

< >
< >
page |< < (145) of 376 > >|
169145LIBER VI. CAPUT X. in itineribus, clivis, ſcalisque, quod in his ſaepius alii aliis obviam ve-
nientes ferentes ſarcinas ſolent incurrere.
Quoad potui diſtributiones
operum noſtratium, uti ſint aediſicatoribus non obſcurae, explicui.
Nunc
etiam quemadmodum Graecorum conſuetudinibus aedificia diſtribuantur,
uti non ſint ignota, ſummatim exponam.
CAPUT X.
De Graecorum aedificiorum eorumque partium diſpoſitione.
Atriis Graeci quia non utuntur, neque noſtris moribus aedificant, ſed
ab janua 1) introeuntibus, itinera 2) faciunt latitudinibus non ſpatioſis,
et ex una parte equilia 4), et ex altera oſtiariis cellas ,ſtatimque januae interiores 5) finiuntur.
Hic autem locus inter duas januas graece
θυρωρεῖον appellatur.
Deinde eſt introitus 0) in periſtylon 6). Id peri-
ſtylum in tribus partibus habet porticus:
in ea parte quae ſpectat ad me-
ridiem duas antas inter ſe ſpatio amplo diſtantes, in quibus trabes inve-
huntur, et quantum inter antas diſtat ex eo tertia dempta ſpatium datur
introrſus.
Hic locus apud nonnullos πρστὰς 7), apud alios παραστὰς no-
minatur.
In his locis introrſus conſtituuntur oeci magni 8),in quibus
matres familiarum cum lanificiis habent ſeſſiones.
In proſtadis autem
dextra ac ſiniſtra cubicula ſunt collocata, quorum unum thalamus, alte-
rum amphithalamus dicitur.
Circum autem in porticibus triclinia quo-
tidiana, cubicula etiam et cellae familiaricae conſtituuntur.
Haec pars
aediſicii Gynaeconitis appellatur.
Conjunguntur autem his domus am-
pliores habentes latiora periſtylia, in quibus pares ſunt quatuor porticus
altitudinibus, aut una quae ad meridiem ſpectat excelſioribus columnis
conſtituitur.
Id autem periſtylium, quod unam altiorem habet porticum
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index