Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

List of thumbnails

< >
161
161 (109)
162
162 (110)
163
163 (111)
164
164 (112)
165
165 (113)
166
166 (114)
167
167 (115)
168
168 (116)
169
169 (117)
170
170 (118)
< >
page |< < (117) of 389 > >|
169117PARS SECUNDA. quæ ſint plana diſtantiarum æqualium, quorum priora duo ſi
ſint DCE F, XAB Y, ſe ſecabunt in aliqua recta CE pa-
rallela illorum interſectioni M P;
tertium autem GAB H
ipſam CE debebit alicubi ſecare in C;
cum planum RP O
ſecet PM in P:
nam ex hac ſectione conſtat, hanc rectam
non eſſe parallelam huic plano, adeoque nec illa illi erit, ſed
in ipſum alicubi incurret.
Tranſibunt igitur per punctum C
tria plana diſtantiarum æqualium, adeoque per num.
247 &
aliud quodvis planum tranſiens per punctum idem C erit pla-
num æqualium diſtantiarum pro quavis directione, &
idcirco
etiam pro diſtantiis perpendicularibus;
ac ipſum punctum C
juxta definitionem num.
241, erit commune gravitatis centrum
omnium maſſarum, ſive omnis congeriei punctorum, quod qui-
dem eſſe unicum, facile deducitur ex definitione, &
hac ipſa
demonſtratione;
nam ſi duo eſſent, poſſent utique per ipſa
duci duo plana parallela directionis cujuſvis, &
eorum utrum-
que eſſet planum diſtantiarum æqualium, quod eſt contra id,
quod num.
246 demonſtravimus.
250. Demonſtrandum neceſſario fuit, haberi aliquod gravi-
11Neceſſitas de-
monſtrandi ha-
beri ſemper cen-
trum gravitatis.
tatis centrum, atque id eſſe unicum;
& perperam id quidem
a Mechanicis paſſim omittitur:
ſi enim id non ubique adeſſet,
&
non eſſet unicum, in paralogiſmum incurrerent quampluri-
mæ Mechanicorum ipſorum demonſtrationes, qui ubi in plano
duas invenerunt rectas, &
in ſolidis tria plana determinantia
æquilibrium, in ipſa interſectione conſtituunt gravitatis cen-
trum, &
ſupponunt omnes alias rectas, vel omnia alia pla-
na, quæ per id punctum ducantur, eandem æquilibrii proprie-
tatem habere, quod utique fuerat non ſupponendum, ſed de-
monſtrandum.
Et quidem facile eſt ſimilis paralogiſmi exem-
plum præbere in alio quodam, quod magnitudinis centrum ap-
pellare liceret, per quod nimirum figura ſectione quavis ſeca-
retur in duas partes æquales inter ſe, ſicut per centrum gravi-
tatis ſecta, ſecatur in binas partes æquilibratas in hypotheſi gra-
vitatis conſtantis, &
certam directionem habentis plano ſecan-
ti parallelam.
251. Erraret ſane, qui ita definiret centrum magnitudinis,
22Centrum enim
magnitudinis
non ſemper ha-
beri.
tum determinaret id ipſum in datis figuris eadem illa me-
thodo, quæ pro centro gravitatis adhibetur.
Is ex. gr. pro
triangulo ABG in fig.
38 ſic ratiocinationem inſtitueret. Se-
33Fig. 38. cetur AG bifariam in D, ducaturque BD, quæ utique ipſum
triangulum ſecabit in duas partes æquales.
Deinde, ſecta AB
itidem bifariam in E, ducatur G E, quam itidem conſtat, de-
bere ſecare triangulum in partes æquales duas.
In earum igitur
concurſu C habebitur centrum magnitudinis.
Hoc invento ſi
progrederetur ulterius, &
haberet pro æqualibus partes, quæ
alia ſectione quacunque facta per C obtinentur;
erraret peſ-
ſime.
Nam ducta ED, jam conſtat, fore ipſam ED paral-
lelam BG, &
ejus dimidiam; adeoque ſimilia fore

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index