Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 248 > >|
161[Figure 61]
cies KI in canaliculo verò ſit D ; volam manus admove
eri BC cum modica preſſione; ſtatim aqua per canalicu­
lum altiùs aſſurgit versùs F ; vbi verò repentino motu ma­
nus ab ore AB, amovent, deſcendit aqua præceps in G.
ſed ſtatim denuo aſſurgit versùs F.
Auguſtin. Ex præmiſſis huius experimenti facilè ratio­
nem afferam, nempe aër vola preſſus aquæ ſuperficiem KI premit, ex cujus
preſſione, per canaliculum neceſſariò altiùs aſſurgit : amota autem repente
vola, aquæ ſuperficiem AB ſecum tantulum adducit, attollítque; vnde
aquam per canaliculum ſubſidere neceſſe eſt.
Antim. Inde omnium huiuſmodi experimentorum communem ratio­
nem reddo: ſi enim aër magis compreſſus aquam per canaliculum attol­
lit; certè minùs altè attollit; nullo modo preſſus non attollit; adductus
verò, ſecum versùs G aquam m canaliculo contentam adducit.
Et verò,
vt tandem ad rem propiùs accedam, cùm hic motus, quo aqua aſſurgit,
non ſit ab intrinſeco, vt conſtat ex dictis, nec enim aqua ſpontè ſua aſ­
cendit, ab alia cauſa extrinſeca illum eſſe, neceſſe eſt; eaque profectò
applicata quænam porrò illa eſt, niſi aër?
quidquid tandem aër ſit, ſive
purus, ſive impurus, id eſt aliis corporibus admixtus; aër porrò applica­
tus motum illum imprimere nequit, niſi vel gravitando, vel illo niſu, qui
ex compreſſione corporum ſequitur; primum dici non poteſt, cùm enim
gravitet per cylindros parallelos, æquè gravitat in minorem aquæ ſuper­
ficiem, ac in majorem ; ac proinde vtraque, ſi gravitationis dumtaxat ra­
tio habeatur, in eadem libella ſita eſt, nec vna aſſurgit ſupra aliam, re­
ſtat igitur, vt dicamus, aëra tantulum compreſſum cum niſum exerere in
ſuperficiem BC, non quidem per cylindros parallelos; ſed per conos,
quorum ſinguli vertices ſingulis ſuperficiei punctis incumbunt; ac proin­
de minorem niſum exeri adversùs ſuperficiem aquæ CD canaliculo con­
tentæ, quia ſub minoribus angulis exeritur, vt ſupra luculenter oſtenſum
eſt; prævalet igitur preſſio incidens in ſuperficiem BC ; ac proinde aliam
CD attollit versùs F.
Chryſoc. Iam obſervo inde germanam duci rationem, illius addu­
ctionis atramenti; vbi enim atramenti guttam calami roſtrum extre­
mum attingit, (quod pueri facere ſolebamus) attramentum illico
aſſurgit, & cavum calami roſtrum implet; in alio liquore idem ſuc­
ceſſum iri, certiſſimum eſt; calamum tamen priùs humectatum fuiſſe
oportet.
Auguſtin. Luculentam rationem jam attulit Antimus; ſic enim com­
planatur ſuperficies calami, alioquin multis rugis & ſalebris ſtriata & aſ­
perata, huic autem experimento communis illa ratio Antimi facilè ap­
plicatur, ab inæqualis preſſionis niſu petita; nam reverà in totam guttæ
ſuperficiem, excepto ſcilicet puncto illo contactus, in quo extre­
mum roſtrum guttæ immergitur, major eſt preſſionis niſus, quàm in ca­
vam roſtri ſuperficiem; quid mirum ergo ſi prævaleat illa, & humor per
cavum roſtrum aſcendat?
aliquid ſimile in omnibus guttis obſervo, ad-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index