Alvarus, Thomas, Liber de triplici motu, 1509

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 290 > >|
169 tempus velocius: iã nūc reſtat velocitateꝫ motus
difformis quo ad tempus et quo ad ſubiectū ſimul
itidē motus mixti inquiramus ſolito per more diſ­
putatiue ꝓcedētes.
¶ Queritur ergo penes qḋ tan-
̄ penes effectum motus difformis quo ad tempus
et ſubiectū ſimul necnõ motus mixti velocitas atten­
di habeat.
an vcꝫ motꝰ difformis quo ad tp̄s et ſub-
iectū ſimul velocitas menſurari debeat penes lineã
deſcriptam mediante velocitate vniformi ad quaꝫ
talis velocitas difformis reduci habet: et an motus
mixti velocitas attendi habeat penes ſpacium com­
poſitum ex ſpaciis ꝑtranſitis mediantibus pluri-
bus motibus quibus ſimul moueatur mobile motū
motu mixti.
Et arguitur primo /  velocitas motꝰ
difformis quo ad tempus et ſubiectum ſimul nõ at­
tendi habeat penes lineam deſcriptam etc.
Quia ſi
ſic ſequeretur /  adequata velocitas talis motꝰ mē­
ſuranda eēt penes reductionē ad vniformitatē: ſed
ↄ̨ñs eſt falſum / igitur illud ex quo ſequitur /.
Seque-
la patet et arguitur falſitas conſequentis.
quia tūc
ſequeretur /  ſi vna rota inciperet moueri circulari­
ter cõtinuo vniformiter intendo motū ſuū a gradu
quarto vſ ad octauū in hora adequate: tunc talis
rota in tota illa hora moueretur adequate veloci-
tate vt ſex tranſeundo ſpaciū natū abſolui a veloci­
tate vt .6. in hora adeq̈te: ſed ↄ̨ñs eſt falſū / igitur il-
lud ex quo ſequitur /.
Sequela ptꝫ / q2 tota illa veloci­
tas q̄ (vt conſtat) eſt vniformiter difformis a quar-
to vſ ad octauum correſpondet motui vniformi vt
6. ex ſupradictis
Falſitas conſequentis probatur:
q2 tunc ſequeretur /  ſi illa rota ſic incipiens moue­
ri vniformiter difformiter cõtinuo vniformiter in-
tendendo motum ſuum a quarto vſ ad octauū cõ­
tinuo etiã rarefieret per illam horam: ipſa adeq̈te
moueretur etiã velocitate vt .6. / ſed conſequens ē fal­
ſum / igitur illud ex quo ſequitur /.
Sequela patet / q2
ille motus vt ponitur eſt vniformiter difformis a q̈r­
to vſ ad octauū: et velocitas vniformis cui correſ­
pondet eſt vt .6. / ergo ſi illa rota mouetur vniformi­
ter difformiter continuo ī illa hora: a quarto vſ
ad octauum: ipſa adequate in illa hora mouetur ve­
locitate vt .6.
Sed iam ꝓbo falſitatem conſequētis /
q2 ſi illa rota nõ rarefieret ſed ſoluꝫ moueretur mo­
tu circulari vniformiter difformi in illa hora a q̈r-
to vſ ad octauū ſine rarefactione: tūc ipſa moue-
ret̄̄ ī illa hora adeq̈te velocitate vt .6.: ſed addita il-
la rarefactiõe ipſa mouet̄̄ velociꝰ ꝙ̄ tūc: igr̄ ī illo ca­
ſu quo rarefit ipſa mouet̄̄ maiori velocitate ꝙ̄ ſit ve­
locitas vt .6.
Cõſequentia patet ex ſe et arguitur mi­
nor / q2 ex ſuperius dictis velocitas totiꝰ illius rote
attendi hꝫ cõtinuo penes pūctū mediū vel ſūmū.
ſꝫ
pūtus medius et ſūmꝰ in tota hora adequate ꝑ mo-
tū circularē quo mouet̄̄ a q̈rto vſ ad octauum per­
tranſit tm̄ ſpaciū ac ſi nõ rarefieret: et in ſuꝑ ꝑ motū
rarefactionis pertranſiuit illud ſpaciū ꝑ qḋ plꝰ di­
ſtat a centro illiꝰ rote ꝙ̄ diſtabat a prīcipio illiꝰ mo­
tus: igr̄ maius ſpaciū ꝑtrãſit qñ rarefit ꝙ̄ qñ nõ ra­
refit / quod fuit probandum. 11Dicitur.
¶ Dices et bene ad ar-
gumentum concedendo ſequelam et negando falſi-
tatem conſequentis.
et ad ꝓbationem concedo ſeq̄-
lam et nego iterum falſitatem conſequentis: et cū ꝓ-
batur nego ſequelam:  vlꝫ ſi illa rota ſic incipiēs
moueri vniformiter difformiter continuo vniformi­
ter intendendo motum ſuum et ipſa adequate mo-
ueretur etiam velocitate vt ſex.
Et ratio eſt / quia il-
la rota mouetur duplici motu per vtrū deſcriben­
do ſpacium: puta motu circulari vel quodammodo
habente naturam motus circularis (quia continuo
mouetur ſuper eodem axe quamuis non proprie li­
neam circularem deſcribat / vt ſuperius dictum eſt)
et inſuper mouetur punctus a cuius velocitate deb3
ſumi totalis velocitas ipſius rote motu rarefactio­
nis continuo recedendo a centro
Quare velocitas
illius puncti et ex conſequenti ipſius rote debet cõ-
menſurari penes lineam aggregatam ex linea quã
deſcriberet ille punctus ſecluſa rarefactione: et pe-
nes lineam breuiſſimam per quam plus diſtat a cē­
tro ꝙ̄ ante rarefactionem diſtabat.
Sed contra / quia tunc ſequeretur / 
ſi rota b. inciperet moueri circulariter puncto eius
medio a cuius velocitate (vt ſuppono) debet com-
menſurari totalis rote velocitas mouēte in prima
parte proportionali hore proportiune quadrupla
diuiſe velocitate vt quatuor et in ſecunda in duplo
velocius: et in tertia in duplo velocius ꝙ̄ in ſecun-
da: et ſic conſequenter: et cum hoc in qualibet parte
proportionali illa rota vniformiter rarefieret tali­
ter  ille punctus medius in qualibet parte ꝓpor-
tionali acquireret pedalem diſtanttam a centro ſu­
pra diſtantiam habitam: tunc ipſa rota in illa ho-
ra adequate finite deſcriberet ad lineam deſcriptam
in prima parte proportionali: ſecundum conſequens eſt
falſum / igitur illud ex quo ſequitur:
Sequela patet
ex primo correlario ſeptime concluſionis preceden­
tis capitis: et falſitas conſeqnentis probatur quia
punctus ille a cuius velocitate debet ſumi veloci-
tas totius rote infinitam lineam deſcribit in illa
hora.
ergo ſequitur /  non pertranſit in totali ho-
ra duplum ſpacium adequate ad ſpacium ꝑirã-
ſitum in prima parte proportionali:
Antecedens
probatur / quia ille punctus deſcribit lineam in illa
hora qua magis diſtat a centro per pedale ꝙ̄ an-
tea: et per bipedale ꝙ̄ antea: et per quadrupedale:
et ſic in infinitum: cum ex caſu in qualibet parte pro­
portionali deſcribit pedalem diſtantiam per rare­
factionem recedendo a centro.
igitur ille punctus ī-
finitam lineam deſcribit in illa hora / quod fuit pro­
bandum.
Secundo principaliter contra ſecun­
dam partem queſtionis arguitur ſic.
quia ſi illa
pars eſſet vera ſequeretur /  aliquod mobile in ali­
quo tempore continuo remitteret motum ſuum pro­
prium vſ ad non gradum: et tamen continuo in eo­
dem tempore velocius et velocius ſpacium pertran­
ſiret: ſed hoc videtur implicare / igitur illud ex quo
ſequitur.
Sequela probatur. et pono /  ſortes mo-
ueatur in aliqua naui verſus eandem differentiam
verſus quam mouetur nauis ab aliquo gradu: con­
tiuuo remittendo motum ſuum vſ ad non gradū
ipſa naue continuo intendente motum ſuum ab eo­
deꝫ gradu velocius ꝙ̄ ſortes remittat.
Quo poſito
ſortes continuo remittit motuꝫ ſuum et hoc vſ ad
non gradum: et tamen continuo in eodem tempore
velocius et velocius ſpacium pertranſit: quod fuit
probandum: igitur propoſitum.
Maior patet ex ca­
ſu et minor probatur.
quia continuo velocitas mix-
ta ſiue compoſita ex velocitate propria qua moue-
tur ſortes et ex velocitate ipſins nauis eſt maior et
maior cum continuo maiorem velocitatem acqui-
rit ꝙ̄ deperdit ex caſu: igitur continuo ſortes velo-
cius et velocius ſpacium pertranſit / quod fuit pro-
bandum. 22Dicitur.
¶ Dices et bene concedendo ſequelam.
Nec hoc eſt inconueniens quando mobile mouetur
motu mixto ex motu proprio et motu lationis.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index