1
CCIX.
Si ſuperficies rectangula in duas partes æquales diuiſa intelligatur, quæ ambæ quadratæ ſint, itemque in duas inæquales, erit parallelipedum ex latere mediæ partis in totam ſuperficiem maius aggregato parallelipedorum ex partibus inæqualibus in latera alterius partis mutuo, in eo, quod fit ex dif ferentia lateris minoris partis à mediæ latere in differentiam maioris partis ſuperficiei à media ſuperficie bis, & ex differentia amborum laterum inæqualium iunctorum ad ambo latera, æqualia iuncta in minorem partem ſuperficiei.
241
CCX.
Si duæ lineæ ad æquales angulos ab eodem puncto peripheriæ circuli reflectantur, neceſſe eſt angulos cum dimetiente factos æquales eſſe. Vnde manifeſtum eſt, protractam diametrum angulum ſuppoſitum per æqualia diuidere.
242
CCXI.
Si duæ lineæ ex duobus punctis peripheriam contingentes, in eandem partem protrahantur, ſemper magis diſtabunt inuicem ea ex parte, & nunquam concurrent.
243
CCXII.
Si ab eodem puncto ad circuli peripheriam lineæ quotuis ducantur, tres inuenire lineas, quæ non in alium punctum reflectentur.
244
CCXIII.
Propoſito circulo, atque in eius peripheria puncto ſignato, lineas contingentes ultra cítraque, & eam ab ipſomet deducere.
245
CCXIIII.
Si extra circulum duo puncta æqualiter à centro diſtantia ſignentur, erit punctum reflexionis æqualis in medio arcus intercepti inter lineas, quæ à cen tro ducuntur ad illa puncta. Si uerò unum centro proximius fuerit altero, punctum æqualitatis in peripheria tantò longius, uerſus breuiorem lineam, quantò punctum aliud à centro magis diſteterit.
245
CCXV.
Punctum reflexionis punctorum inæqualiter diſtantium à centro, æqualiter diſtat à lineis, ductis à centro ad puncta æqualiter diſtantia alterutrinque.
246
CCXVI.
Si fuerint circuli duo inæquales, & extra utrunqúe punctum ad illud ex minore reflexè per magnam partem minoris à maiore perueuire poterunt.
247
CCXVII.
Oculus uidet partem ſuperficiei Lunæ illuminatam à Sole per radios reflexos à Solis corpore: nec tamen poteſt uidere imaginem ipſius in Luna tan quam in ſpeculo.
248
CCXVIII.
Rationem maculæ Lunæ indagare.
248
CCXIX.
Rationem eorum quæ apparent circa Solem ſpeculo in aqua poſito declarare.
150
CCXX.
Cauſam cur Sol æſtiuis diebus exoriens umbram ad meridiem, cum in meridie ad boream mittat, explorare.
252
CCXXI.
Magnitudo Lunæ & cæterorum aſtrorum dignoſcitur ex proportione aliorum ad eam iuxta diſtantiam: ipſius uerò iuxta rationem pupillæ ad Lunam diſtantiæ ratione.
354
CCXXII.
Quantitates quæ æquales eſſe non poſſunt in eodem genere, maius tamen & minus recipiunt, ſunt in proportione poteſtatis.
255
CCXXIII.
Quantitates quæ actu æquales eſſe non poſſunt, in nulla proportione actu eſſe poſſunt.
256
CCXXIIII.
Neque temporis totius, ut imaginamur, ipſum eſſe infinitum, neque æui uitarum proportio ulla eſt ad tempus, quod poteſtate eſt, utpotè diem