Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 110 > >|
1bit minorem rationem, quàm omnes illæ ſimul imagines,

ſeu quam circumſcripta figura AE, HF, IG, KC ad ean­
dem imaginem HPGN; quare Y, quæ priùs oſtenſa fuit
maior, nunc reperitur minor eadem circumſcripta, quod
cum fieri nequeat, impoſſibile etiam eſt magnitudinem Y
maiorem eſſe magnitudine imaginis ABCD.
Sit ergo mi­
nor, ſi etiam fieri poteſt, & defectus ipſius Y ſupra ABCD
ſit Z.
Inſcribatur imagini figura ex rectangulis æquealtis, vt
nempe deficiat ab imagine defectu minori Z; ſic enim ipſa
inſcripta, quæ ſit AB, IE, KF, DG erit magnitudine pro­
pinquior imagini ABCD, quàm Y, ideoque Y minor erit
dicta inſcripta figura.
Deinde, quoniam, ſi ponantur mo­
tus æquabiles, quorum imagines rect angula inſcripta HB,
IE, KF, DG, quæque inter ſe, & propoſitis imaginibus ſint
homogeneæ; velocitates, quibus efficerentur dicti motus,
eſſent AB, IE, KF, DG, minimæ ſcilicet imaginum ABEH
HEFI, IFGK. KGCD, & ideo ſpatia, quæ percurrerentur
temporibus HA, HI, IK, KD imaginibus illis, maiora eſ­

ſent, quàm quæ ijſdem temporibus tranſigerentur iuxtą
imagines prædictas rectangula circumſcripta, hinc fit vt
ſpatium AB ad DE, ſeu magnitudo Y ad imagine HPGN
habeat maiorem rationem, quàm inſcripta figura ad ean­
dem imaginem HPGN; quare Y, quæ minor erat inſcripta
figura, modò reſultat maior, non ergo Y minor eſſe poteſt
imagine ABCD, ſed neque maior vt oſtendimus, ergo ſpa­
tium AB ad DE erit, vt imago ABCD ad imaginem
PHNG.
Quod &c.
Ax. 2. huius.
Cor. pr. 1. hu­
ius.
Ex. 2 huius.
3. & 4. Si verò imagines acuminatæ ſint, aut demum
quæ cumque, eodem prorsùs modo, quo prima propoſitio­
ne, oſtendemus hoc etiam propoſitum, ergo patet omne
intentum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index