Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < of 248 > >|
1nuum rectorum arcuum decurſorum: In his, crede mihi, nulla eſt diffi­
cultas, ſed par vtrinque facilitas; noſter tamen modus naturæ, veritati,
& rationi congruit, veſter errori & fallaciis patrocinatur.
Hic autem ac­
curatas revolutionum menſuras non definio, ſed illud duntaxat intendo
æquè facilè in noſtra hypotheſi, atque in tua, explicari illa omnia, quæ ad
Planetarum paſſiones ſpectant, licet noſtra hypotheſis naturæ ac rationi
magis congruat.
Sed ne in hoc quidem pares eſſe videamur, per te mihi
liceat, quæro, rem iſtam paulò minutiùs enucleare.
Suppone, Martem,
cum eo velocitatis gradu, quo velociùs Sole movetur, moveri ab ortu in
occaſum, haud dubiè Solem poſt ſe relinquit, & poſt aliquot revolutio­
nes, modò eſt in Quadraturis, modò in oppoſitione, modò in Coniunctio­
ne; ſit enim v.g. Sol in C, Mars in F, & vterque versùs occaſum eat, ſci­
licet Sol à C, versùs D, Mars ab F, versùs S ; haud dubiè Mars Solem à
tergo relinquit versùs ortum, atque adeò poſt aliquot revolutiones Mars
erit in F ; & Solem aſpiciet in B, tum in F ; poſtea in D, ac demum
eum aſſequetur in C, redibitque Conjunctio; Vides, vtrumque moveri
ſimpliciſſimo motu; Cogita duos equos in duobus circulis currentes,
quorum alter velociùs ſuum orbem abſoluit; Hinc Mars ſemper aſſequi­
tur partem ortivam diſci Solaris; hinc ſemper veſpertinus occidit He­
liacè, id eſt, immergitur in radios Solis, ac proinde deſinit videri; Matuti­
nus verò Heliacè oritur; id eſt, emergit ex radiis ſolaribus, Sole poſt ſe
relicto versùs ortum; ac proinde incipit videri.
Auguſtin. Optimè ſanè intelligo, quomodò ex diverſo velocitatis gra­
du, ſuppoſito etiam motu ſimpliciſſimo, vtriuſque Planetæ diverſi aſpe­
ctus ſequantur, & ſuppleatur vtriuſque motus ortum versùs, motu illo
diurno; ſed quæſo te, quomodò Apogæum & Perigæum explicabis?
Antim. Perſpicuè omninò; ſuppoſito enim illo velocitatis gradu,
quem Mars motu recto acquiſivit, eo temporis momento, quo cœpit agi
in orbem, ſimul vna cum Sole, retinuit tantulam inclinationem primus
ille impetus deorſum, ab Apogæo, ſcilicet, in quo tune erat, cum volui
cœpit, eamque ad inſtar motus accelerati, vſque ad mediocrem diſtan­
tiam, & ab hac vſque ad Perigæum ad inſtar motus retardati; atque ita
deinceps: Ita porrò hæc inclinatio, qua Planeta deorſum ſurſumque vi­
bratur, eo modo, quo dixi, attemperata eſt, vt menſura illius periodi, qua
ſcilicet Planeta ab Apogæo ad Apagæum redit, ſit ferè æqualis, priori pe­
riodo, quæ ſcilicet intercedit, ab vna Conjunctione ad aliam Conjunctio­
nem, ac proinde, poſito quod, Mars initio, cum primùm cœpit moveri mo­
tu circulari, eſſet in Apogæo & in conjunctione, neceſſatiò ſequitur oppo­
ſitionem fieri, cùm eſt in Perigæo, ac ſimul deinde ad Coniunctionem &
Apogæum redire.
Cur autem prædictæ inclinationis ſit talis menſura, vel
periodus, facilè dictu eſt; poſito ſcilicet, quod Naturæ Auctor ita diſpo­
nere voluerit; nempe negari non poteſt, quin res ſecus eſſe potuerit, ac
diverſus motuum & revolutionum modus; ſed ſtatuto ſemel hoc ordi­
ne, finis Planetæ fuit, ita volvi, & ad Solem componere ſeſe; proportio­
nata igitur fuit ad hunc finem prædicta inclinatio, imò & talis medio-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index