Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 403 > >|
1pora ab alio continentur. Sed locus eſſe non
poteſt eadem ratione ſine corpore, ſi omnis
locus eſt vltima ſuperficies continens cor­
pus.
Eſt etiam locus ipſe æternus, quia or­
bis cœleſtis ſuperficies extrema immota eſt,
vt corpus ipſum continet atque vniuerſum.
Locus igitur vt in vniuerſo, æternus eſt &
immobilis, ac immutabilis: vt autem cor­
poris certi ſuperficies, mutatur corporum
mutatione, nec manet.
Locus igitur vbi
Alexander ſedit in Babylonica, vel Suſis,
adhuc manet, ſed nunc in aëre erat in ciui­
tate atque domo, nunc autem forſan in
agro, atque etiam ſub terra.
Eſt vbi in
Roſtris facundiſſimus Cicero perorauit,
locus manet, at tunc propter terram in
aëre fuit, nunc autem creſcente forſitan
terra, ſub ipſa terra.
Et in quolibet loco
nunc viciſſitudinibus temporum id agenti­
bus infiniti erunt homines, aliáſque fuêre,
ſi vera eſt opinio Ariſtotelis de mundi æter­
nitate.
Tria igitur ſunt ſemper nobiſcum
æterna, mens, hyle, & locus.
Sed men­
tem mutare, aut materiam non licet, locum
mutare licet, & alium adipiſci.
Quocun­
que igitur perrexerimus, ad rem æternam
imus.
Et nunc locus in quo ſcribo æternus
eſt, atque in eo complures forſan fuêre re­

ges, aut ſapientes.
Cùm enim principia
rerum naturalium ſint quinque, materia
ſeu hyle, forma, anima, locus, motus:
tempus autem non eſt principium, ſed mo­
tum ſequitur: proximum autem videtur eſſe
principio, quia nihil ſine ipſo fit: de hoc au­
tem poſteriùs dicemus.
Quies quoquè non
eſt principium, ſed principij priuatio, vt
mors, frigus, ſiccitas.
Repugnantia item
corporum atque inane ſeu vacuum, non ſunt
principia, à forma enim pendêre hæc, de­
monſtrauimus, & aliàs etiam demonſtrabi­
mus.
Horum igitur principiorum nul­
lum non eſt ſecundùm genus æternum
& primum, aliter non poſſent eſſe princi­
pia.
Sed per ſe æterna ſunt mens, hyle &
locus.
Forma & motus parte æterna in cœ­
leſtibus, parte mortalia in his, quæ ſub lunæ
cælo ſunt conſtituta.
Anima verò parte qua­
dam, qua intelligit, æterna, reliqua mor­
talis eſt.
Expers corporis eſt mens, locus &
motus.
Sed mens abſoluitur omninò à cor­
pore, motus ſine corpore non eſt.
Anima
autem, hyle & forma, cum corpore neceſſa­
riò ſunt.
Anima tamen non videtur pars il­
lius.
Quòd verò plura eſſe non poſſint princi­
pia, ex hoc demonſtratur.
Nam quæ ſunt,
quædam viuunt, quædam non.
Reguntur
autem omnia atque fiunt, tum manet.
Cor­
pus igitur in loco manet.
Fiunt autem ex
materia atque forma.
Reguntur autem ab
anima, quæ in nobilioribus mens eſt, & à
corpore ſeparata: in corporibus autem, vitæ
principium.
Sed cauſa qua manent eſt motus,
item generationis, & reliquorum.
Omnia
hæc cùm ſint quidam motus, & vt fiunt, & vt
manent, igitur motus principium eſt.
De
principiis ſecundùm ſenſum, & vt ad hanc
pertinebat tractationem, hæc docuiſſe hacte­
nus ſufficiat: non enim hoc modo priuatio
principium eſt.
Supereſt nunc, vt declaremus,
vacuum non dari, præter rationes tres ſenſi­
biles ſuperiùs adductas, hoc diligentiùs nunc
demonſtrantes.
Oſtenſum erit & pari ratio­
ne de corporum repugnantia, quicquid ſupe­
riùs ſuppoſuimus: nam neque in eodem loco
duo corpora, nec corpus vnum in duobus
locis, nec corpore locum eſſe poſſe diximus.
Nunc igitur hoc vltimo denuò demonſtrua
to, reliqua etiam erunt manifeſta: neque
enim in hoc libro ſingula demonſtrare, ſed
res per capita tractare propoſitum eſt.
Pri­
múm igitur vacuum non eſt: quomodo igi­
tur quod non eſt, efficere quicquam po­
terit?
Deinde ſi eſſe ponatur, ſubſtantia
non eſt vacuum, neque à ſubſtantia profi­

ciſcitur, & vt vno verbo abſoluam, nihil
eſt, atque ideo nullam poterit habere ope­
rationem.
Locus quid
ſit.
Principiorum
naturalium
diuiſio.
Demonſtra­
tio, quia nul­
lus motus eſt
à vacuo.
Forſan dicet quiſpiam, naturam metu
vacui, ſeu vt illud euitet, motum ciere.
Sed
neque iſtud: nam quum aër rarior aqua ſit,
oportuit primò antequàm fiat attractio va­
cui ratione, quum aqua aſcendit aquæ con­
ſecutione, priorem aquam in aërem verti,
húncque rurſus in ignem, qui aëre rarior eſt:
deinde ipſum ignem attenuari, demum fieri
hanc attractionem.
Sed nos videmus, aquam
non verti in aërem, ſed trahere: ſimiliter
aërem, antequam in ignem tranſeat: non igi­
tur metu vacui, quum adhuc ſuperſint tot
intermedia, ſed metu raritatis natura moli­
tur eam attractionem, quam à vacuo appel­
lant.
Nec eſt vt eam cum Auerroë, violen­

tam dicam: nam ipſa prorſus eſt naturalis,
ſicut & motus aquæ, quum in aëre fuerit &
deſcendit: violenter enim quieſcit, & ideo
naturaliter mouetur.
Sic elementum, quod
raritatis cauſa trahit, violentiam patitur, à
qua motu illo ſe liberat.
Quòd verò eo motu
graue ſurſum trahatur, contingit caſu, eſt que
ei quod trahitur, quandoque violentum, &
quandoque non, velut ſi leue ſurſum traha­
tur.
Satis eſt motum ex principio ipſo eſſe
naturalem.
Motus at­
tractionis à
raritate, non
eſt violentus.
Vt inuito, vel ſaltem non iuuante paſſo
fit?
Imò quod mouetur ad locum, ſpontè
mouetur, vt elementum aut mixtum, non vt
graue, aut leue.
Obliuiſcitur enim propriæ
naturæ, quòd ſic mouetur conſenſu alterius.
Velut qui filium hortatur ad vitæ pericu­
lum, dum muri vrbis ab hoſte oppugnan­
tur, pietatem exercet: vbi communis cau­
ſa non impelleret, id agens crudelis habe­
retur.
Sed iam ad motus grauium veniamus. Hic

autem liber eſt, aut fit pondere alligato, vt in
libra & ſtatera.
Quæri ſolet, cur pondera
ponderibus magis agitantur?
nam manu­
brio A, agitetur ſuper furculam C, pondus
B.
Conſtat quòd ſi addatur pondus ipſi ma­
nubrio, vtpote plumbum vſque ad certam
metam, faciliùs deſcendere à lateribus ad
medium adiuuante pondere: at contrà diffi­
cilius moueri à medio ad latera.
Ob id, pon­
deris meta quædam habenda eſt, vſque ad
quam motus facilitas augetur.
Hanc tamen
ſi tranſcendas, motus redditur difficilior.
Hac ratione capulos enſibus grauiores ad­
dunt, vt enſes videantur leuiores, faciliúſ­
que tractentur.
Sed & hîc modus ſeruan­
dus eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index