DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 207 > >|
1tunc centrum D cum centro mundi con­

ueniret; figuraquè C quieſceret circa cen
trum vniuerſi, veluti ſe habet circa centrum
D. partes enim figuræ talem poſſunt ha­
bere ſitum, vt inter ſe ę〈que〉ponderare poſ­
ſint.
vt ex ſubiectis figuris perſpicuum eſt.
& ad huc clariùs, ſi intelligatur figura, vt
E circulo tum exteriori, tum interiori ter
minata, cuius centrum grauitatis extra fi­
guram erit in F. quod quidem cum cir­
culorum centro conueniet.
circa quod
(exiſtente centro F in centro mundi)
partes vndi〈que〉 ę〈que〉ponderabunt: cùm
omnes ęqualiter à centro grauitatis diſtent.
præterea in hac figura E centrum graui­
tatis (quamuis ſit extra figuram) cum cen­
tro figuræ, centroquè magnitudinis ipſius
figuræ conuenire, fortaſſe non erit incon­
ueniens aſſerere.
At verò figuræ AC nul
lo pacto figuræ, magnitudinisquè centrum
habebunt.
& quamuis dictum ſit centrum
grauitatis corporum regularium eſſe me­
dium ipſorum, non tamen propterea dicendum eſt, idem eſſe
centrum magnitudinis, at〈que〉 figuræ, niſi impropriè; medium
enim his impropriè attribuitur, ſicuti etiam centrum figuræ;
cùm lineæ ex ipſo prodeuntes non ſint ipſorum corporum
(quatenus regularia ſunt) ſemidiametri.
quare centrum gra­
uitatis reperiri poteſt abſ〈que〉 alijs centris; at non è conuerſo.
Rurſus commune magis eſt centrum figuræ centro magnitu­
dinis; quia præter circulum, & ſphæram, quæ tam figuræ, quam
magnitudinis centrum habent, nonnullæ figuræ ſuum ha­
bent figuræ centrum in ipſis, & extra ipſas; in ipſis, vt ellipſis,
cuius centrum intùs habetur; ſemicirculus etiam, dimidia què
ſphæra centrum habent in limbo.
extra figuram verò veluti
hyperbolæ centrum, quod extra figuram exiſtit; vbi nempè
diametri concurrunt.
Quæ quidem omnia ſunt figuræ cen­
tra; magnitudinis verò minimè.
verùm obijciet hoc loco for

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index