Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 241 > >|
1 Et cum mollis aquae fertur natura repente
Flumine abundanti, quod largis imbribus auget
Montibus ex altis magnus decursus aquai
Fragmina coniciens silvarum, arbustaque tota:
Nec validi possunt pontes venientis aquai
Vim subitam tolerare.
ita magno turbidus imbri
Molibus incurrit validis cum viribus amnis:
Dat sonitu magno stragem, volvitque sub undis
Grandia saxa, ruit qua quidquid fluctibus obstat.

Sic igitur debent venti quoque flamina ferri;
Quae, veluti validum flumen, cum procubuere;
Quamlibet in partem trudunt res ante, ruuntque
Impetibus crebris: interdum vertice torto
Corripiunt, rapidique rotanti turbine portant.

Quare etiam atque etiam sunt venti corpora caeca:
Quandoquidem factis, ac moribus, aemula magnis
Amnibus inveniuntur, aperto corpore qui sunt.

Tum porro varios rerum sentimus odores;
Nec tamen ad nares, venientis cernimus umquam:
Nec calidos aestus tuimur; nec frigora quimus
Usurpare oculis; nec voces cernere suemus;
Quae tamen omnia corporea constare necesse est
Natura; quoniam sesus impellere possunt.

Tangere enim & tangi, nisi corpus, nulla potest res.

Denique fluctifrago suspensae in litore vestes
Uvescunt: eaedem dispansae in sole serescunt.

At neque quo pacto persederit humor aquai,
Visum est; nec rursum quo pacto fugerit aestu.

in parvas igitur partis dispergitur humor;
Quas oculi nulla possunt ratione videre.

Quin etiam multis solis redeuntibus annis
Anulus in digito subtertenuatur habendo;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index