Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 129 > >|
1
VI.
Impulſus grauitatis ducetur ſecundum rationem diſtantiæ,
quam habet centrum grauitatis ab hypomochlio.
HVjus poſitionis veritatem probat Archimedes in
libro de æquiponderantibus: & nos in libro de
Arcu cæleſti ejus rationem à priori dare enitemur; quæ
non niſi ex naturà impulſus priùs explicatà reddi po­
teſt, hujus ergo demonſtrationem ſupponentes eà ve­
luti jam demonſtratì in poſterum utemur.
Propoſitio I.
Impulſus eſt virtus ſeu qualitas, loco motiua, quæ
non niſi in tempore, & per ſpatium mouet finitum.
IMpulſus dicitur ab impellendo: impellitur autem
mobile, dum loco ſuo expulſum in alium transfer­
tur, aut ſimpliciter; aut ſecundúm quid, ſeu per com­
mutationem, dum loco totius immoto partium loca
permutantur: quod duobus modis fieri poteſt, incho­
atiuè, & perfectè.
Inchoatiuè dico, quæ ſecundùm nul­
lam partem ſenſibilem, ſed per atomos in ſenſiles vibra
tione quadam mouentur; cujuſmodi ſunt corpora ſo­
nora, quæ dum ſonant, motu quodam tremulo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index