Landi, Bassiano, Ecphrasis de motu, 1550

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 71 > >|
1niam, vt nuper probabam, nec genera­
tionis eſt generatio, neque vllius muta­
tionis eſt mutatio: neque accretio, neque
latio, quia quod alterabitur, idem
etiam feretur & augeſcet: proinde al­
teratio erit incrementum, aut latio.
Poteſt tamen mutatio eſſe ex acciden­
ti mutationis, vt ſubiecti, quandoqui­
dem posſit Socrates, qui ſanatur, cur­
rere pariter & diſcere, ideo accidit ſa­
nationi currere & diſcere, quia acci­
dit Socrati: ſed hæc motio eſt valde alie­
na à ſcientia de motu.
Quòd autem
non ſit in reliquis generibus, notius
eſt, quàm vt à me demonſtretur.
Re­
linquitur ergo, vt ſit nec in pluribus,
neque in paucioribus, quàm in tri­
bus, tum in genere qualitatis, tum in
genere quantitatis, tum in loco: non
quia moueatur qualitas, aut quantitas,
aut locus, quia termini ſunt quædam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index