Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599
page |< < of 252 > >|
1liſſimis illis Hiſpanis, Flandriſque, qui
ad pacem iureiurando confirmandam
aduenerant, cum tua incredibili vo­
luptate oſtentata, & eorum maiori ad­
miratione ab illis ſpectata luculenter te­
ſtantur, atque hanc animi tui delectationem
rege magnifico digniſſimam declararunt,
& viſuris, quotquot venient in poſte­
rum, declarabunt.
Spemque adferunt
non mediocrem, te, pro tuorum in Aca­
demia profeſſorum collegio, quale edi­
ta pro eo oratione à me deſcriptum
eſt: aut ab alio magnificentius deſcribe­
tur, ædificando, aliquando eſſe cogitatu­
rum, & perfecturum.
Hæc igitur mihi
perſuaſerunt, ne quicquam vererer opus
hoc, ratione opellæ qualiſcunque noſtræ,
exiguum ſcio: ſed ratione authoris ſui,
Ariſtotelis, magnum, ſanctæ maieſtati
tuæ conſecrare.
Quod nunc igitur tam lu­
benter facio: quam Deum optimum ma­
ximum obnixè precor, vt vitam tibi
impertiat, in duas annorum quadrage­
narias ita partitam vt ſecundam, quam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index