Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="1">
            <p type="main">
              <s id="s.000117">
                <pb xlink:href="082/01/017.jpg" pagenum="55"/>
              partim concilio quae constant principiorum.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000118">sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis
                <lb/>
              stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000119">etsi difficile esse videtur credere quicquam
                <lb/>
              in rebus solido reperiri corpore posse.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000120">transit enim fulmen caeli per saepta domorum,
                <lb/>
              clamor ut ac voces; ferrum candescit in igni
                <lb/>
              dissiliuntque fero ferventia saxa vapore;
                <lb/>
              tum labefactatus rigor auri solvitur aestu;
                <lb/>
              tum glacies aeris flamma devicta liquescit
                <lb/>
              permanat calor argentum penetraleque frigus,
                <lb/>
              quando utrumque manu retinentes pocula rite
                <lb/>
              sensimus infuso lympharum rore superne.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000121">usque adeo in rebus solidi nil esse videtur.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000122">sed quia vera tamen ratio naturaque rerum
                <lb/>
              cogit, ades, paucis dum versibus expediamus
                <lb/>
              esse ea quae solido atque aeterno corpore constent,
                <lb/>
              semina quae rerum primordiaque esse docemus,
                <lb/>
              unde omnis rerum nunc constet summa creata.
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000123">Principio quoniam duplex natura duarum
                <lb/>
              dissimilis rerum longe constare repertast,
                <lb/>
              corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur,
                <lb/>
              esse utramque sibi per se puramque necessest.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000124">nam quacumque vacat spatium, quod inane vocamus,
                <lb/>
              corpus ea non est ; qua porro cumque tenet se
                <lb/>
              corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000125">sunt igitur solida ac sine inani corpora prima. </s>
              <lb/>
              <s id="s.000126">praeterea quoniam genitis in rebus inanest,
                <lb/>
              materiem circum solidam constare necessest,
                <lb/>
              nec res ulla potest vera ratione probari
                <lb/>
              corpore inane suo celare atque intus habere,
                <lb/>
              si non, quod cohibet, solidum constare relinquas. </s>
              <lb/>
              <s id="s.000127">id porro nil esse potest nisi materiai
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>